LEX IULIA MUNICIPALIS
[TABULA HERACLEENSIS VULGO]
....quem hac lege ad consulem profiteri* oportebit, si* is, quom eum profiteri* oportebit, Romae non erit, tum qui* eius negotia curabit, is eadem omnia, quae eum, cuius* negotia curabit, si* Romae esset, h. l. profiteri* oportebit, item isdemque diebus ad cos. profitemino. Quem h. l. ad cos. profiteri* oportebit, si* is pupillus sive* ea pupilla erit, tum qui* eius pupilli pupillaeve tutor erit, item eadem que omnia in iisdem diebus ad cos. profitemino, ita uti* et quae quibusque diebus eum eamve, si* pupillus pupillave non esset, h. l. profiteri* oporteret. Si* cos., ad quem h. l. professiones fieri* oportebit, Romae non erit, tum is, quem profiteri* oportebit, quod eum profiteri* oportebit, ad praetorem urbanum aut, si* is Romae non erit, ad eum praetorem, qui* inter peregrinos ius dicet*, profitemino, ita uti* eum ad cos., si* tum Romae esset, h. l. profiteri* oporteret. Si* ex eis cos. et praetoribus, ad quos h. l. professiones fieri* oportebit, nemo eorum Romae erit, tum is, quem profiteri* oportebit, quod eum profiteri* oportebit, ad tribunum plebi* profitemino, ita uti* eum ad cos. praetorem que urbanum eumque qui* inter peregrinos ius dicet*, si* tum Romae esset, h. l. profiteri* oporteret. Quod quemquem h. l. profiteri* oportebit, is, apud quem ea professio fiet, eius qui* profitebitur nomen, et ea quae professus erit, et quo die professus sit, in tabulas publicas referunda curato, eademque omnia, quae utique* in tabulas rettulerit, ita in tabulam in album referunda curato, idque aput forum, et quom frumentum populo dabitur, ibi* ubi* frumentum populo dabitur, cottidie maiorem partem dii* propositum habeto, unde de plano recte legi possit. Quicumque* frumentum populo dabit damdumve curabit, ne* cui* eorum, quorum nomina h. l. ad cos. praetorem tribunum plebi* in tabula in albo proposita erunt, frumentum dato neve dare iubeto neve sinito. Qui* adversus ea eorum cui* frumentum dederit, is in tritici modios i HS ICCC populo dare damnas esto, eiusque pecuniae qui* volet petitio esto. Quae viae in urbe Roma propiusve urbem Romam passus m, ubi* continente habitabitur, sunt erunt, cuius* ante aedificium earum quae via erit, is eam viam arbitratu eius aedilis, cui* ea pars urbis h. l. obvenerit, tueatur; isque aedilis curato, uti, quorum ante aedificium erit, quamque viam h. l. quemque tueri oportebit, ei omnes eam viam arbitratu eius tueantur, neve eo loco aqua consistat, quominus conmode populus ea via utatur. Aediles curules aediles plebi*, qui* nunc sunt, quicumque* post h. l. rogatam facti* creati* erunt eumve magistratum inierint, ii* in diebus V proximis*, quibus eo magistratu designati* erunt eumve magistratum inierint, inter se paranto aut sortiunto, qua in parti* urbis quisque eorum vias publicas in urbem Romam, propiusve urbem Romam passus M, reficiundas sternendas curet, eiusque rei procurationem habeat. Quae pars cuique* aedili* ita h. l. obvenerit, eius aedilis in eis locis*, quae in ea partei erunt, viarum reficiendarum tuemdarum procuratio esto, uti* h. l. oportebit. Quae via inter aedem sacram et aedificium locumve publicum et inter aedificium privatum est erit, eius viae partem dimidiam is aedilis, cui* ea pars urbis obvenerit, in qua parte ea aedis sacra erit sive* aedificium publicum sive* locus publicus, tuemdam locato. Quemquomque ante suum aedificium viam publicam h. l. tueri oportebit, qui* eorum eam viam arbitratu eius aedilis, cuius* oportuerit, non tuebitur, eam viam aedilis, cuius* arbitratu eam tueri* oportuerit, tuendam locato; isque aedilis diebus ne minus X, antequam locet aput forum ante tribunale suom propositum habeto, quam viam tuendam et quo die locaturus sit, et quorum ante aedificium ea via sit; eisque, quorum ante aedificium ea via erit, procuratoribusve eorum domum denuntietur facito, se eam viam locaturum, et quo die locaturus sit; eamque locationem palam in foro per quaestorem urbanum, eumve qui* aerario praerit, facito. quamta pecunia eam viam locaverit, tamtae pecuniae eum eosque, quorum ante aedificium ea via erit pro portioni, quamtum cuiusque* ante aedificium viae in longitudine et in latitudine erit, quaestor urbanus, quive* aerario praerit, in tabulas publicas pecuniae factae referundum curato. Ei qui* eam viam tuemdam redemerit, tamtae pecuniae eum eosve adtribuito sine dolo malo. Si* is, qui* adtributus erit, eam pecuniam diebus XXX proximis*, quibus ipse aut procurator eius sciet adtributionem factam esse, ei, cui* adtributus erit, non solverit neque satis fecerit, is quamtae pecuniae adtributus erit, tamtam pecuniam et eius dimidium ei, cui* adtributus erit, dare debeto, inque eam rem is, quo quomque de ea re aditum erit, iudicem iudiciumve ita dato, uti* de pecunia credita iudicem iudiciumve dari oportebit. Quam viam h. l. tuemdam locari oportebit, aedilis, quem eam viam tuendam locare oportebit, is eam viam per quaestorem urbanum, quive* aerario praerit, tuemdam locato, uti* eam viam arbitratu eius, qui* eam viam locandam curaverit, tueatur. Quamtam pecuniam ita quaeque via locata erit, tamtam pecuniam quaestor urbanus, quive* aerario praerit redemptorei, cui* e lege locationis dare oportebit, heredive* eius damdam adtribuendam curato. Quo minus aediles et IIIIviri* viis* in urbem purgandis* IIviri* viis* extra propiusve urbem Romam passus m purgandis*, quicumque* erunt, vias publicas purgandas curent eiusque rei potestatem habeant, ita uti* legibus plebive* scitis senatusve consultis oportet oportebit, eius h. l. nihilum rogatur. quoius ante aedificium semita in loco erit, is eam semitam eo aedificio perpetuo lapidibus perpetuis* integris* continentem constratam recte habeto arbitratu eius aedilis, cuius* in ea parte h. l. viarum procuratio erit. Quae viae in urbe Roma sunt erunt intra ea loca, ubi continenti habitabitur, ne quis in iis* viis* post k. ianuar. primas plostrum interdiu post solem ortum, neve ante horam X dii* ducito agito, nisi quod aedium sacrarum deorum inmortalium causa* aedificandarum operisve publice faciumdi* causa advehi* portari oportebit, aut quod ex urbe exve iis* locis* earum rerum, quae publice demoliendae locatae erunt, publice exportari* oportebit, et quarum rerum causa* plostra h. l. certis* hominibus certis* de causis* agere ducere licebit. Quibus diebus virgines Vestales regem sacrorum, flamines plostris* in urbe sacrorum publicorum populi Romani causa* vehi oportebit, quaeque plostra triumphi causa*, quo die quisque triumphabit, duci* oportebit, quaeque plostra ludorum, qui* Romae aut urbi* Romae propius passus m publice feient, inve pompam ludis* circiensibus duci* agi* opus erit: quo minus earum rerum causa* eisque diebus plostra interdiu in urbe ducantur agantur, eius hac lege nihilum rogatur. Quae plostra noctu in urbem inducta erunt, quo minus ea plostra inania aut stercoris exportandi* causa* post solem ortum horis X dii* bubus iumentisve* iuncta in urbe Roma et ab urbe Roma passus m esse liceat, eius h. l. nihilum rogatur. Quae loca publica porticusve publicae in urbe Roma propiusve urbi* Romae passus m sunt erunt, quorum locorum cuiusque* porticus aedilium eorumve magistratuom, qui* viis* locisque* publicis* urbis Romae propiusve urbi* Romae passus M purgandis* praerunt, legibus procuratio est erit, ne* quis in iis* locis* inve iis* porticibus quid inaedificatum inmolitomve habeto, neve ea loca porticumve quam possideto, neve eorum quod saeptum clausumve habeto, quo minus is* locis* porticibusque populus utatur pateantve, nisi quibus utique* legibus plebive* scitis senatusve consultis concessum permissumve est. Quibus locis* ex lege locationis, quam censor aliusve quis magistratus publicis* vectigalibus ultrove tributis* fruendis* tuendisve* dixet, dixerit, is*, qui* ea fruenda tuendave conducta habebunt, ut uti* frui* liceat aut uti* ea ab eis custodiantur, cautum est: ei quo minus iis* locis* utantur fruantur ita, uti* cuique* eorum ex lege locationis iis* sine dolo malo uti* frui* licebit ex h. l. nihilum rogatur. Quos ludos quisque Romae propiusve urbi* Romae passus m faciet, quo minus ei eorum ludorum causa* scaenam pulpitum ceteraque, quae ad eos ludos opus erunt, in loco publico ponere statuere, isque* diebus, quibus eos faciet, loco publico uti* liceat, eius h. l. nihilum rogatur. Qui* scribae librari* magistratibus apparebunt, ei quo minus locis* publicis*, ubi* is, cui* quisque eorum apparebunt, iuserit, apparendi causa* utantur, eius h. l. nihilum rogatur. quae loca servis* publicis* ab censoribus habitandi* utendi* causa* adtributa sunt, ei quo minus eis locis* utantur, eius h. l. nihilum rogatur. Quicumque* in municipiis* colonis* praefecturis* foris* conciliabulis* civium Romanorum IIviri* IIIIviri* erunt aliove quo nomine magistratum potestatemve suffragio* eorum, qui* cuiusque* municipi coloniae praefecturae fori conciliabuli erunt, habebunt: ne* quis eorum quem in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo in senatum decuriones conscriptosve legito neve sublegito neve coptato neve recitandos curato, nisi in demortui* damnateive locum eiusve, qui* confessus erit, se senatorem decurionem conscreiptumve ibi* h. l. esse non licere. Qui* minor annos XXX natus est erit, ne* quis eorum post k. ianuar. secundas in municipio colonia praefectura IIviratum IIIIviratum neve quem alium magistratum petito neve capito neve gerito, nisi* qui* eorum stipendia equo in legione III, aut pedestria in legione VI fecerit, quae stipendia in castris* inve provincia maiorem partem sui cuiusque* anni fecerit, aut bina semestria, quae ei pro singulis* annuis* procedere oporteat, aut ei vocatio rei militaris legibus plebive* scitis exve foidere erit, quocirca eum invitum* merere non oporteat. Neve quis, qui* praeconium dissignationem libitinamve faciet, dum eorum quid faciet, in municipio colonia praefectura IIviratum IIIIviratum aliumve quem magistratum petito neve capito neve gerito neve habeto, neve ibi* senator neve decurio neve conscriptus esto, neve sententiam dicito. Qui* eorum ex eis, qui* supra scripti* sunt, adversus ea fecerit, is HS ICCC populo dare damnas esto, eiusque pecuniae qui* volet petitio esto. Quicumque* in municipio colonia praefectura post k. quinctiles primas comitia IIviris* IIIIviris* aleive cui* magistratui rogando subrogandove habebit, is ne quem, qui* minor annis* XXX natus est erit, IIvirum, IIIIvirum, quive ibi* alium magistratum habeat, renuntiato neve renuntiari* iubeto, nisi qui* stipendia equo in legione III, aut stipendia pedestria in legione VI fecerit, quae stipendia in castris* inve provincia maiorem partem sui cuiusque* anni fecerit, aut bina semestria, quae ei pro singulis* annuis* procedere oporteat, cum eo quod ei legibus plebive* scitis* procedere oportebit, aut ei vocatio rei militaris legibus plebive* scitis* exve foedere erit, quo circa eum invitum merere non oporteat. Neve eum, qui* praeconium dissignationem libitinamve faciet, dum eorum quid faciet, IIvirum IIIIvirum, quive* ibi* magistratus sit, renuntiato, neve in senatum neve in decurionum conscriptorumve numero legito, sublegito coptato neve sententiam rogato neve dicere neve ferre iubeto sciens dolo malo. Qui* adversus ea fecerit, is HS ICCC populo dare damnas esto, eiusque pecuniae qui* volet petitio esto. Quae municipia coloniae praefecturae fora conciliabula civium Romanorum sunt erunt, ne* quis in eorum quo municipio colonia praefectura foro conciliabulo in senatu decurionibus conscreiptisque* esto, neve cui* ibi in eo ordine sentemtiam dicere* ferre liceto; qui* furtei, quod ipse fecit fecerit, condemnatus pactusve est erit; quive* iudicio fiduciae pro socio, tutelae, mandatei, iniuriarum, deve dolo malo condemnatus est erit; quive* lege plaetoria ob eamve rem, quod adversus eam legem fecit fecerit, condemnatus est erit; quive* depugnandi* causa* auctoratus est erit fuit fuerit; quive* in iure bonam copiam abiuravit abiuraverit, bonamve copiam iuravit iuraverit; quive* sponsoribus creditoribusve suis* renuntiavit renuntiaverit, se soldum solvere non posse, aut cum eis pactus est erit, se soldum solvere non posse; prove quo datum depensum est erit; cuiusve* bona ex edicto eius, qui* iure dicundo* praefuit praefuerit, praeterquam si* cuius*, quom pupillus esset reive publicae causa* abesset, neque dolo malo fecit fecerit quo magis rei publicae causa* abesset, possessa proscriptave sunt erunt; quive* iudicio publico Romae condemnatus est erit, quo circa eum in Italia esse non liceat, neque in integrum restitutus est erit; quive* in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo, cuius* erit, iudicio publico condemnatus est erit; quemve kalumniae praevaricationis causa* accussasse fecisseve quod iudicatum est erit; cuive* aput exercitum ingnominiae causa* ordo ademptus est erit; quemve imperator ingnominiae causa* ab exercitu decedere iussit* iuserit; quive* ob caput civis Romani* referundum pecuniam praemium aliudve quid cepit ceperit; quive* corpore quaestum fecit fecerit; quive* lanistaturam artemve ludicram fecit fecerit; quive* lenocinium faciet. qui* adversus ea in municipio colonia praefectura foro conciliabulo in senatu decurionibus conscriptisve* fuerit sententiamve* dixerit, is HS ICCC populo dare damnas esto, eiusque pecuniae qui* volet petitio esto. Quoi h. l. in municipio colonia praefectura foro conciliabulo senatorem decurionem conscriptum esse inque eo ordine sententiam* dicere ferre non licebit, ne* quis, qui* in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo senatum decuriones conscriptos habebit, eum in senatum decuriones conscriptos ire iubeto sciens dolo malo; neve eum ibi* sententiam rogato neve* dicere neve* ferre iubeto sciens dolo malo; neve quis, qui* in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo suffragio* eorum maximam* potestatem habebit, eorum quem ibi* in senatum decuriones conscriptos ire, neve in eo numero esse neve sententiam* ibi* dicere ferreve sinito sciens dolo malo; neve quis eius rationem comitiis* conciliove habeto, neve* quis quem, si* adversus ea comitiis* conciliove creatum est renuntiato; neve quis, qui* ibi* magistratum potestatemve habebit, eum cum senatu decurionibus conscriptis* ludos spectare neve* in convivio publico esse sinito sciens dolo malo. Quibus h. l. in municipio colonia praefectura foro conciliabulo in senatu decurionibus conscriptis* esse non licebit, ni quis eorum in municipio colonia praefectura foro conciliabulo IIviratum IIIIviratum aliamve quam potestatem ex quo honore in eum ordinem perveniat, petito neve capito; neve quis eorum ludis*, cumve gladiatores ibi* pugnabunt, in loco senatorio decurionum conscriptorum sedeto neve spectato; neve convivium publicum is inito; neve* quis, qui* adversus ea creatum renuntiatum erit, ibi* IIvir IIIIvir esto, neve ibi* magistratum potestatemve habeto. Qui* adversus ea fecerit, is HS ICCC populo dare damnas esto, eiusque pecuniae qui* volet petitio esto. Quae municipia coloniae praefecturae civium Romanorum in Italia sunt erunt, qui* in eis municipiis* colonis* praefecturis* maximum magistratum maximamve potestatem ibi* habebit tum, cum censor aliusve quis magistratus Romae populi censum aget, is diebus LX proximis*, quibus sciet Romae censum populi agi, omnium municipium colonorum suorum quique* eius praefecturae erunt, qui* cives Romani* erunt, censum agito, eorumque nomina praenomina, patres aut patronos, tribus, cognomina, et quot annos quisque eorum habet, et rationem pecuniae ex formula census, quae Romae ab eo, qui tum censum populi acturus erit, proposita erit, ab iis* iuratis* accipito; eaque omnia in tabulas publicas sui municipi referunda curato; eosque libros per legatos, quos maior pars decurionum conscriptorum ad eam rem legari* mitti* censuerint tum, cum ea res consuleretur, ad eos, qui* Romae censum agent, mittito; curatoque, uti*, quom amplius dies LX reliqui* erunt, ante quam diem ei, quicumque* Romae censum aget, finem populi censendi faciant, eos adeant librosque eius municipi coloniae praefecturae edant; isque censor, sive* quis alius magistratus censum populi aget, diebus V proximis*, quibus legati* eius municipi coloniae praefecturae adierint, eos libros census, qui* ab iis* legatis* dabuntur, accipito sine dolo malo, exque iis* libris*, quae ibi* scripta erunt, in tabulas publicas referunda curato, easque tabulas eodem loco, ubi* ceterae tabulae publicae erunt, in quibus census populi perscriptus erit, condendas curato. Qui pluribus in municipiis* colonis* praefecturis* domicilium habebit, et is Romae census erit, quo magis in municipio colonia praefectura h. l. censeatur, eius h. l. nihilum rogatur. qui* lege plebive* scito permissus est fuit, uti* leges in municipio fundano municipibusve eius municipi daret, si* quid is post h. l. rogatam in eo anno proximo*, quo h. l. populus iuserit, ad eas leges addiderit commutaverit conrexerit, municipis funda nos item teneto, uti* oporteret, si* eae res ab eo tum, quom primum leges eis municipibus lege plebive* scito dedit, ad eas leges additae commutatae conrectae essent; neve quis intercedito neve quid facito, quo minus ea rata sint, quove minus municipis fundanos teneant eisque optemperetur.
|