LEX CIVITATIS NARBONENSIS DE FLAMONIO PROVINCIAE DE HONORIBUS FLAMINIS

 


....Narbone ....flamen cum rem divinam faciet sacrificabitque, lictores qui magistratibus apparent, ei apparento ....secundum legem iusque eius provinciae... ...ei in decurionibus senatuve sententiae dicendae signandique ... item ... inter decuriones senatoresve subsellio primo spectandi ludos publicos eius provinciae ius esto. Uxor flaminis veste alba aut purpurea vestita festis diebus... ...neve invita iurato neve corpus hominis mortui attingito neve ... nisi necessarii hominis erit eique spectaculis publicis eius provinciae loco..interesse liceto.

De honoribus eius qui flamen fuerit.

Si qui flamen fuerit adversus hanc legem nihil fecerit, tum is qui flamen erit curato per duoviros ut.. ..decuriones iurati decernant placeatve ei qui flamonio abierit permitti statuam sibi ponere. Cui ita decreverint ius esse statuae ponendae nomenque suum patrisque et unde sit et quo anno flamen fuerit inscribendi ei Narbone intra fines eius templi statuae ponendae ius esto, nisi cui imperator Caesar Augustus interdixerit. Eidem in curia sua et concilio provinciae Narbonesis inter sui ordinis secundum legem...... sententiae dicendae signandique ius esto, item spectaculo publico in provincia edendo inter decuriones interesse praetextato isque* diebus quibus cum flamen esset, sacrificium fecerit, ea veste publice uti, qua in eo faciendo usus est.

Si flamen in civitate esse desierit.

Si flamen in civitate esse desierit neque ei subrogatus erit, tum uti quisque flamen?... Narbone erit in triduo quo certior factus erit et poterit, Narbone sacra facito eaque omnia secundum hanc legem per reliquam partem eius anni eo ordine habeto quo annuorum flaminum sacra habentur, eique si ea habuerit per dies non minus XXX siremps lex ius causaque esto quae flamini augustali ex hac lege facto erit.

Quo loco concilium provinciae habendum sit.

Qui in concilium provinciae convenerint Narbonem, ibi id habento. si quid extra Narbonem finesve Narbone sium concilio habito actum erit, id ius ratumque ne esto.

De pecunia sacris destinata.

Qui flamonio abierit, is ex ea pecunia quae sacris destinata erit quod eius superfuerit statuas imaginesve imperatoris Caesaris Augusti..arbitratu eius qui eo anno provinciae praeerit intra idem templum dedicato....seque omnia sic, ut hac lege cautum est de ea re, fecisse apud eum qui rationes provinciae putabit probato .... templ .....