LEX DE PIRATIS PERSEQUENDIS
........consul qui primus electus sit, litteras ad populos omnes quibus amicitia et armorum societas est cum populo Romanorum, mittat, quibus illos facere iubebit ut cives Romanorum et socii ex Italia Latini, non modo sua negotia quotquot opus sit per Orientis civitates et insulas sine periculo faciant, sed etiam per mare tuto navigare possint; et ciliciam ob has ipsas causas a Marco Antonio imperatore proconsule obtentam esse admoneat. Item etiam ad regem qui Cypro in insula regnat et ad regem qui Alexandriae et in Aegypto regnat et ad regem qui Cyrenis regnat et ad reges qui in Syria regnant, quibus omnibus amicitia et armorum societas cum populo Romanorum est, litteris datis declaret non modo iustum esse illos curare ne ex eorum regno neve ex agro vel finibus pirata quisquam egrediatur neve magistratus vel praesidiorum duces, quos illi statuerint, piratas excipiant sed etiam curare, quantum in eorum potestate sit, ut populus Romanus ad omnium salutem sedulos illos habeat adiutores. Epistulas ad reges, quae secundum legem hanc mittantur, Rhodiorum legatis in patriam suam mox redituris ferendas tradant. Consul cui de his rebus curatio est commissa, eorum securitati consulat legibus et iuribus congruenter, et si posthac quoque ab aliquo sociorum legationes instituentur et opus fuerit, utcumque praetulerint, ad senatum identidem referunto, et senatus sicut illi ex re publica et propria fide videbitur esse decernito: et quaecumque senatus hac de re censuerit, magistratus proque magistratu unusquisque curato et operam dato ex eo quod ratum sit, ut ita fiat. Consul cui res obtigerit, non modo de omnibus quae tempus postulaverit ut ille legationibus respondeat, legatis, quicumque Romae fuerint a Rhodiorum populo missi, senatum extra ordinem dato, sed etiam hos legatos, nullam sibi excusationem praetexens, extra ordinem in senatum introducito et senatus consultum curato ut circumspectum fiat, postquam legatos, sive lex sit, sive publicum consilium, introduxerit; et hoc illi facere indemni esto. Praetor consul vel proconsul quicumque abierit in Asiam provinciam, Gaio Mario et Lucio Valerio consulibus, ut primum in provincia fuerit, litteras ad populos amicos et armorum socios mittant et ad reges supra scriptos, siremps ad eos ad quos et consul secundum hanc legem scribere, prout illi bene esse videatur, postulabit. Et huius legis exemplum mittat ad civitates et respublicas ad quas secundum hanc legem scribere oportet, curans et advertens, quoad hoc in eius potestate fuerit, ut quascumque epistulas secundum hanc legem ad quoscumque miserit, illis illae secundum hanc legem reddantur, et consequenter singulorum institutis eorum, ad quos secundum hanc legem epistulae missae fuerint, in tabulam aeneam epistulae incisae sunto, alioquin in lapide marmoreo vel etiam in albo (inscribantur), ut in urbibus expositae sint vel in templo vel in foro palam, unde poterunt stantes legere aequae staturae homines qui volent. et aliter quam sic scribito, ut haec.....quibus imperent, haec faciunto, quicumque secundum hanc legem....ut ita fiat curam adhibento. Praetor item consul vel proconsul, qui secundum hanc legem, sive plebiscitum sit, sive lex, postera aetate in Macedonia provinciam obtinebit, statim, ubi magistratum inierit, in Thraciam, qua Titus Didius dux potitus est, se conferto, et supra scripti curam habeto, et hanc provinciam.....et curato, prout illi bene esse videbitur, ut vectigalia quaecumque in omni hac provincia sunt, ita exigant ut firmissimum sit ea posse augeri ex petitione; et ille quotannis non minus diebus.... nomina, quibuscum ex hac lege facere eum oportet, facito, neve quis magistratus prove magistratu eum prohibeat, quominus, quibuscum ea ex hac lege fieri oportet, quod statutum est, fiat. Praetor consul prove consule, cui Asia vel Macedonia provincia est, is in diebus decem proximis, quibus sciet hanc legem populum plebemve in comitiis iussisse, iurato, sese, quaecumque hac lege facere iubeatur, omnia facturum neve aliter, quam in hac lege scriptum est, faciat, neve adversus legem sciens dolo malo. Magistratus qui nunc sunt praeter tribunos plebi* et praefectos, ei in diebus quinque proximis, quibus hanc legem populus plebesve sciverit, qui posthac magistratum habebunt praeter tribunos plebi* et praefectos, ei in diebus quinque proximis quibus magistratum inierint, qui quidem eorum Romae sint, iuranto per Iovem deosque penates sese, quaecumque hac lege continentur, omnia esse facturum, ut fiant, neque sese adversus hanc legem esse facturum neque facturum, quo quis alius faciat, neque aliter facturum, quam in hac lege scriptum est, ut fiat. Adversus hanc legem ne quis facito sciens dolo malo, quaeque quem ex hac lege facere oportebit, facito, neve quis facito, quo fraus huic legi fiat, sciens dolo malo, neve quis facito neve decernito, quo minus quae ex hac lege fieri oportebit, fiant, quosque facere, iurare oportebit, faciant iurentque: neque, quo minus aliterve, quam in hac lege scriptum est, fiat, facturum. Quique adversus hanc legem fecerit decreverit, quive quae ex hac lege fieri oportebit non fecerit exve hac lege non iuraverit, ei ne sit sine multa, neve eo minus si quis ab eo petere velit, liceto. si quis quid adversus hanc legem fecerit, sive quis, quod eum hac lege facere vel iurare oporteat, non fecerit vel non iuraverit, sive quis hac lege minus fecerit aliove modo adversus ea quae hac lege scripta sunt fecerit, decreveritve commiseritve dolo malo, is nummum HS ducena milia in res singulas quotiescumque commiserit aut quid non fecerit, quod ut fiat, hac lege scriptum sit, aut aliter fecerit, quam in hac lege scriptum sit, populo eam pecuniam dare damnas esto; eamque pecuniam, qui volet, qui in hac civitate liber natus sit, cui hac lege pecuniae petitionem habere et consistere liceat, ii agunto, petunto nomenque deferunto apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, neve quis magistratus prove magistratu facito, quo minus iudicetur neve intercedat, quo minus ea pecunia in iudicium deducatur petatur, iudiciumque fiat eaque pecunia reddatur. Qui quid adversus ea fecerit intercesseritve, decreveritve, siremps is in singulas res damnetur, quasi adversus hanc legem quid fecisset vel quasi, quod hac lege eum facere oportebat, non fecisset: siremps damnetur, ut de ceteris scriptum est. Quanta pecunia hac lege petatur, si eam pecuniam, quum petetur, unde petetur, non solvatur, idem praetor, ad quem de ea re in ius eductus fuerit, iudicem iudiciumve ita det: quantum ei videbitur eum a quo hac lege petitum sit, populo sine mora dare............
|