LEX QUINCTIA DE AQUAEDUCTIBUS

 

T. Quinctius Crispinus consul populum iure rogavit populusque iure scivit in foro pro rostris aedis divi iulii pridie k. Iulias. Tribus Sergia principium fuit, pro tribu Sex.... L. f. virro primus scivit.

Quicumque post hanc legem rogatam rivos specus fornices fistulas tubulos castella lacus aquarum publicarum, quae ad urbem ducuntur sciens dolo malo foraverit ruperit foranda rumpendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae earumve quae queat in urbem Romam ire cadere fluere pervenire duci quove minus in urbe Roma et qua aedificia urbi continentia sunt erunt, in is hortis praediis locis, quorum hortorum praediorum locorum dominis possessoribus u. f. aqua data vel adtributa est vel erit, saliat distribuatur dividatur in castella lacus in mittatur, is populo Romano HS. centum milia dare damnas esto; et qui dolo malo quid eorum ita fecerit, id omne sarcire reficere restituere aedificare ponere excidere demolire damnas esto sine dolo malo; eaque omnia ita, ut recte factum esse volet, quicumque curator aquarum est erit, aut si curator aquarum nemo erit, tum is praetor, qui inter cives et peregrinos ius dicet, multa pignoribus cogito coerceto eique curatori aut, si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi coercendi multae dicendae sive pignoris capiendi ius potestasque esto.

Si quid eorum servus fecerit, dominus eius hs. centum milia populo Romano dare damnas esto. Si qui locus circa rivos specus fornices fistulas tubulos castella lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam quid obponito molito obsaepito figito statuito ponito conlocato arato serito; neve in eum quid immittito, praeterquam rerum faciendarum reponendarum causa quod hac lege licebit oportebit. Qui adversus ea quid fecerit, adversus eum siremps lex ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum specum rupisset forassetve.

Quo minus in eo loco pascere, herbam fenum secare sentes tollere liceat, eius hac lege nihilum rogatur. Curatores aquarum qui nunc sunt quique erunt faciunto, ut in eo loco, qui locus circa fontes et fornices et muros et rivos et specus terminatus est, arbores vites vepres sentes ripae maceriae salicta harundineta tollantur excidantur effodiantur excodicentur, uti quod recte factum esse volet; eoque nomine iis pignoris capio multae dictio coercitioque esto, idque iis sine fraude sua facere liceto, ius potestasque esto. Quo minus vites arbores, quae villis aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta insculptave essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege nihilum rogato. Quo minus ex iis fontibus rivis specibus fornicibus aquam sumere haurire iis, quibuscumque curatores aquarum permiserunt permiserint, praeterquam rota calice machina liceat, dum ne qui puteus neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogato.