LEX RUBRIA DE GALLIA CISALPINA
4 ... iussum iudicatumve erit, id ratum ne esto; quodque quisque quomque de ea re decernet interdicetve* sive* sponsionem fieri* iudicarive* iubebit iudiciumve quod de ea re dabit, is in id decretum interdictum sponsionem iudicium exceptionem addito addive iubeto: 'qua de re operis novi nuntiationem IIvir IIIIvir praefectusve eius municipi* non remiserit*'. 20 Qua de re quisque, et a quo, in Gallia Cisalpina* damni* infecti* ex formula restipulari* satisve accipere volet, et ab eo qui* ibi* iure dicundo* praerit postulaverit, idque non calumniae* causa* se facere iuraverit: tum is, quo de ea re in ius aditum erit, eum, qui* in ius eductus erit, de ea re ex formula repromittere et, si* satis dari* debebit, satis dare iubeto decernito. Qui* eorum ita non repromiserit* aut non satis dederit, si* quid interim damni datum factumve ex ea re aut ob eam rem eove nomine erit, quam ob rem, uti* damni* infecti* repromissio satisve datio fieri*, postulatum erit: tum magistratus prove magistratu IIvir IIIIvir praefectusve, quoquomque de ea re in ius aditum erit, de ea re ita ius dicito* iudicia dato iudicareque iubeto cogito, proinde atque si* de ea re, quom ita postulatum esset, damni* infecti* ex formula recte repromissum satisve datum esset. De ea re quod ita iudicium datum iudicareve iussum iudicatumve erit, ius ratumque esto, dum in ea verba, si* damni* infecti* repromissum non erit, iudicium det itaque iudicare iubeat: 'iudex esto. sei, antequam id iudicium qua de re agitur factum est, Q. Licinius damni infecti* eo nomine qua de re agitur eam stipulationem, quam is qui* Romae inter peregrinos* ius dicet* in albo propositam habet, L. Seio repromisisset*: tum quicquid eum Q. Licinium ex ea stipulatione L. Seio dare facere oporteret ex fide bona dumtaxat hs eius iudex Q. Licinium L. Seio, si* ex decreto IIviri* IIIIviri* praefective* mutinensis, quod eius IIvir IIIIvir praefectusve ex lege Rubria, sive* id plebive* scitum est, decreverit, Q. Licinius eo nomine qua de re agitur L. Seio damni* infecti* repromittere noluit, condemnato; si* non paret, absolvito'; aut si* damni* infecti* satis datum non erit, in ea verba iudicium det: 'iudex esto. Sei, antequam id iudicium qua de re agitur factum est, Q. Licinius damni* infecti* eo nomine qua de re agitur ea stipulatione, quam is qui* Romae inter peregrinos ius dicet* in albo propositam habet, L. Seio satis dedisset: tum quicquid eum Q. Licinium ex ea stipulatione L. Seio dare facere oporteret ex fide bona dumtaxat, eius iudex Q. Licinium L. Seio, si* ex decreto IIviri* IIIIviri* praefective* mutinensis, quod eius is IIvir IIIIvir praefectusve ex lege Rubria, sive* id plebive* scitum est, decreverit, Q. Licinius eo nomine qua de re agitur L. Seio damni* infecti* satis dare noluit, condemnato; si* non paret, abolvito'; dum IIvir IIIIvir iure dicundo* praefectusve de ea re ius ita dicat* curetve, uti* ea nomina et municipium colonia locus in eo iudicio, quod ex iis* quae proxsume scripta sunt accipietur, includantur concipiantur, quae includi* concipi* sine dolo malo oporteret debebitve, ne quid ei qui* de ea re aget petetve captione* ob eam rem aut eo nomine esse possit; neve* ea nomina, quae in earum qua formula quae supra scripta sunt, aut mutinam in eo iudicio includi* concipi* curet, nisi* ii*, quos inter id iudicium accipietur lisve* contestabitur, iis* nominibus fuerint, quae in earum qua formula supra scripta sunt, et nisi* si* mutinae ea res agetur; neve* quis magistratus prove magistratu, neve* quis pro quo imperio potestateve erit, intercedito neve* quid aliud facito, quo minus de ea re ita iudicium detur iudiceturque. 21 A quoquomque pecunia certa credita, signata forma publica populi* Romani*, in eorum quo oppido municipio colonia praefectura foro vico* conciliabulo castello territoriove, quae sunt eruntve in Gallia Cisalpina*, petetur, quae res non pluris HS XV erit, si* is eam pecuniam in iure apud eum, qui* ibi* iure dicundo* praerit, ei qui* eam petet, aut ei quoius nomine ab eo petetur, dare oportere debereve se confessus erit, neque id quod confessus erit solvet satisve faciet, aut se sponsione iudicioque uti* oportebit non defendet, sive* is ibi* de ea re in iure non responderit, neque de ea re sponsionem faciet neque iudicio uti* oportebit se defendet: tum de eo, a quo ea pecunia petita* erit, deque eo, quoi eam pecuniam dari* oportebit, siremps res lex ius causaque* omnibus omnium rerum esto atque uti* esset esseve oporteret, si* is, qui* ita confessus erit, aut de ea re non responderit aut se sponsione iudicioque uti* oportebit non defenderit, eius pecuniae ii* qui* eam suo nomine petierit quoive eam dari* oportebit, ex iudiciis* datis* iudicareve recte iussis* iure lege damnatus esset fuisset. Quique* quomque IIvir IIIIvir praefectusve ibi* iure dicundo* praerit, is eum, qui* ita quid confessus erit neque id solvet satisve faciet, eumve, qui* se sponsione iudiciove uti* oportebit non defenderit aut in iure non responderit neque id solvet satisve faciet, tantae pecuniae, quanta ea pecunia erit de qua tum inter eos ambigetur, dum taxat HS XV sine fraude sua duci iubeto; quique* eorum quem, ad quem ea res pertinebit, duxserit, id ei fraudi poenaeve ne esto; quodque ita factum actum iussum erit, id ius ratumque esto. Quo minus in eum, qui* ita vadimonium Romam ex decreto eius, qui* ibi* iure dicundo* praerit, non promiserit* aut vindicem locupletem ita non dederit, ob eam rem iudicium recuperationem is, qui* ibi* iure dicundo* praerit, ex h. l. det iudicarique* de ea re ibi* curet, ex h. l. nihilum rogatur. 22 A quo quid praeter pecuniam certam creditam, signatam forma publica populi* Romani*, in eorum quo o. m. c. p. f. u. c. c. t. ve quae sunt eruntve in Gallia cis Alpis*, petetur, quodve quom eo agetur, quae res non pluris HS XV erit, et si* ea res erit, de qua re omne* pecunia ibi* ius dici* iudiciave dari* ex h. l. oportebit, si* is eam rem, quae ita ab eo petetur deve ea re cum eo agetur, ei qui* eam rem petet deve ea re aget, aut ii* quoius nomine ab eo petetur quomve eo agetur in iure apud eum, qui* ibi* iure dicundo* praerit, dare facere praestare restituereve oportere aut se debere, eiusve eam rem esse aut se eam habere, eamve rem de qua arguetur se fecisse obligatumve se eius rei noxsiaeve esse confessus erit erit dixeritve* neque de ea re satis uti* oportebit faciet aut, si* sponsionem fieri* oportebit, sponsionem non faciet, aut non restituet, neque se iudicio uti* oportebit defendet, aut si* de ea re in iure nihil responderit, neque de ea re se iudicio uti* oportebit defendet: tum de eo a quo ea res ita petetur quomve eo de ea re ita agetur, deque eo, quoi eam rem dari* fieri* praestari* restitui satisve de ea re fieri* oportebit, siremps lex res ius causaque* omnibus omnium rerum esto, atque uti* esset esseve oporteret, si* is, qui* ita quid earum rerum confessus erit aut de ea re non responderit neque se iudicio uti* oportebit defenderit, de iis* rebus Romae apud praetorem eumve qui* de iis* rebus Romae iure dicundo* praeesset in iure confessus esset, aut ibi* de ea re nihil respondisset aut iudicio se non defendisset; praetorque isve qui* de is* rebus Romae iure dicundo* praerit in eum et in heredem eius de is* rebus omnibus ita ius dicito* decernito eosque duci bona eorum possideri proscribive* venireque* iubeto, ac si* is heresve eius de ea re in iure apud eum praetorem eumve qui* Romae iure dicundo* praesset, confessus esset aut de ea re nihil respondisset neque se iudicio uti* oportuisset defendisset; dum ne quis de ea re nisi* praetor isve qui* Romae iure dicundo* praerit eorum quoius bona possideri* proscribi* veneire ducique* eum iubeat. 23 Quicumque* in eorum quo o. m. c. p. f. u. c. c. t. ve quae in Gallia Cisalpina* sunt erunt, iure dicundo* praerit, is inter eos, qui* de familia erciscunda* dicidunda* iudicium sibi* dari* reddive* in eorum quo o. m. c. p. f. u. c. c. t. ve, quae supra scripta sunt, postulaverint, ita ius dicito* decernito iudicia dato iudicare iubeto, uti* in eo o. m. c. p. f. u. c. c. t. ve, in quo is, quoius de bonis* agetur, domicilium habuerit....
|