LEX MUNICIPII SALPENSANI

21 22 23 24 25 26 27 28 29


21. Ut magistratus civitatem Romanam consequantur.

..qui IIvir aedilis quaestor ex hac lege factus erit, cives Romani sunto, cum post annum magistratu abierint, cum parentibus coniugibusque ac liberis, qui legitumis nuptis quaesiti in potestatem parentium fuerint, item nepotibus ac neptibus filio natis natabus, qui quaeque in potestate parentium fuerint; dum ne plures cives Romani sint, quam quod ex hac lege magistratus creare oportet.

22. Ut qui civitatem Romanam consequantur, maneant in eorundem mancipio manu potestate.

Qui quaeque ex h. l. exve edicto imperatoris Caesaris Augusti Vespasiani, imperatorisve Titi Caesaris Augusti, aut imperatoris Caesaris Augusti Domitiani patris patriae, civitatem Romanam consecutus consecuta erit: is ea in eius, qui civis Romanus hac lege factus erit, potestate manu mancipio, cuius esse deberet, si civitate Romana mutatus mutata non esset, esto idque ius tutoris optandi habeto, quod haberet, si a cive Romano ortus orta neque civitate mutatus mutata esset.

23. Ut qui civitatem Romanam consequentur, iura libertorum retineant.

Qui quaeve ex hac lege exve edicto imperatoris Caesaris Vespasiani Augusti, imperatorisve Titi Caesaris Vespasiani Augusti aut imperatoris Caesaris Domitiani Augusti civitatem Romanam consecutus consecuta erit: is in libertos libertasve suos suas paternos paternas, qui quae in civitatem Romanam non venerit, deque bonis eorum earum et is, quae libertatis causa inposita sunt, idem ius eademque condicio esto, quae esset, si civitate mutatus mutata non esset.

24. De praefecto imperatoris Caesaris Domitiani Augusti.

Si eius municipi decuriones conscriptive municipesve imperatori Caesari Domitiano Augusto patri patriae IIviratum communi nomine municipum eius municipi detulerint, imperatorque Domitianus Caesar Augustus pater patriae eum IIviratum receperit et loco suo praefectum quem esse iusserit: is praefectus eo iure esto, quo esset si eum IIvirum iure dicundo ex hac lege solum creari oportuisset, isque ex hac lege solus IIvir iure dicundo creatus esset.

25. De iure praefecti, qui a IIviro relictus sit.

Ex IIviris qui in eo municipio iure dicundo praeerunt, uter postea ex eo municipio proficiscetur neque eo die in id municipium esse se rediturum arbitrabitur, quem praefectum municipi non minorem quam annorum XXXV ex decurionibus conscriptisque relinquere volet, facito ut is iuret per Iovem et divum* Augustum et divum* Claudium et divum* Vespasianum Augustum et divum* Titum Augustum et genium imperatoris Caesaris Domitiani Augusti deosque penates; quae IIvirum qui iure dicundo praeest, hac lege facere oporteat, se, dum praefectus erit, dum taxat quae eo tempore fieri possint facturum, neque adversus ea facturum scientem dolo malo; et cum ita iuraverit, praefectum eum eius municipi relinquito. ei qui ita praefectus relictus erit, donec in id municipium alteruter ex IIviris adierit, in omnibus rebus id ius eaque potestas esto, praeterquam de praefecto relinquendo et de civitate Romana consequenda, quod ius quaeque potestas hac lege IIviris qui iure dicundo praeerunt datur. Isque dum praefectus erit quotiensque municipium egressus erit, ne plus quam singulis diebus abesto.

26. De iure iurando IIvirum et aedilium et quaestorum.

Duoviri qui in eo municipio iure dicundo praesunt, item aediles qui in eo municipio sunt, item quaestores qui in eo municipio sunt, eorum quisque in diebus quinque proximis* post hanc legem datam; quique IIviri aediles quaestoresve postea ex hac lege creati erunt, eorum quisque in diebus quinque proximis*, ex quo IIvir aedilis quaestor esse coeperit, priusquam decuriones conscriptive habeantur, iuranto pro contione per Iovem et divum* Augustum et divum* Claudium et divum* Vespasianum Augustum et divum* Titum Augustum et genium Domitiani Augusti deosque penates: se, quodquomque ex hac lege exque re communi municipum municipi Flavi Salpensani censeat, recte esse facturum, neque adversus hanc legem remve communem municipum eius municipi facturum scientem dolo malo, quosque prohibere possit prohibiturum; neque se aliter consilium habiturum neque aliter daturum neque sententiam dicturum, quam ut ex hac lege exque re communi municipum eius municipi censeat fore. Qui ita non iuraverit, is hs X (milia) municipibus eius municipi dare damnas esto, eiusque pecuniae deque ea pecunia municipum eius municipi cui volet, cuique per hanc legem licebit, actio petitio persecutio esto.

27. De intercessione IIvirum et aedilium et quaestorum.

Qui IIviri aut aediles aut quaestores eius municipi erunt, his IIviris inter se et cum aliquis alterutrum eorum aut utrumque ab aedile aedilibus aut quaestore quaestoribus appellabit, item aedilibus inter se, item quaestoribus inter se intercedendi, in triduo proximo* quam appellatio facta erit poteritque intercedi, quod eius adversus hanc legem non fiat, et dum ne amplius quam semel quisque eorum in eadem re appelletur, ius potestasque esto, neve quis adversus ea quid, quom intercessum erit, facito.

28. De servis apud IIvirum manumittendis.

Si quis municeps municipi Flavi Salpensani, qui Latinus erit, aput IIviros, qui iure dicundo praeerunt eius municipi, servom suom servamve suam ex servitute in libertatem manumiserit, liberum liberamve esse iusserit, dum ne quis pupillus neve quae virgo mulierve sine tutore auctore quem quamve manumittat, liberum liberamve esse iubeat: qui ita manumissus liberve esse iussus erit, liber esto, quaeque ita manumissa liberave esse iussa erit, libera esto, uti qui optumo iure latini libertini liberi sunt erunt; dum is qui minor XX annorum erit ita manumittat, si causam manumittendi iustam esse is numerus decurionum, per quem decreta hac lege facta rata sunt, censuerit.

29. De tutorum datione.

Cui tutor non erit incertusve erit, si is eave municeps municipi Flavi Salpensani erit, et pupilli pupillaeve non erunt, et ab IIviris, qui iure dicundo praeerunt eius municipi, postulaverit, uti sibi tutorem det, et eum, quem dare volet, nominaverit: tum is, a quo postulatum erit, sive unum sive plures collegas habebit, de omnium collegarum sententia, qui tum in eo municipio intrave fines municipi eius erunt, causa cognita, si ei videbitur, eum qui nominatus erit tutorem dato. Sive is eave, cuius nomine ita postulatum erit, pupillus pupillave erit, sive is, a quo postulatum erit, non habebit collegam, collegave eius in eo municipio intrave fines eius municipi nemo erit: tum is, a quo ita postulatum erit, causa cognita in diebus X proximis*, ex decreto decurionum, quod cum duae partes decurionum non minus adfuerint, factum erit, eum, qui nominatus erit, quo ne ab iusto tutore tutela abeat, ei tutorem dato. Qui tutor hac lege datus erit, is ei, cui datus erit, quo ne ab iusto tutore tutela abeat, tam iustus tutor esto, quam si is civis Romanus et ei adgnatus proximus* civis Romanus tutor esset.