LEX QUAE DICITUR DE IMPERIO VESPASIANI

 

.....foedusve cum quibus volet facere liceat ita, uti licuit divo Augusto, Ti. Iulio Caesari Augusto, Tiberioque Claudio Caesari Augusto Germanico

utique ei senatum habere, relationem facere, remittere, senatus consulta per relationem discessionemque facere liceat ita, uti licuit divo Augusto, Ti. Iulio Caesari Augusto, Ti. Claudio Ceaesari Augusto Germanico

utique cum ex voluntate auctoritateve iussu mandatuve eius praesenteve eo senatus habebitur, omnium rerum ius perinde habeatur servetur, ac si e lege senatus edictus esset habereturque

utique quos magistratum potestatem imperium curationemve cuius rei petentes senatui populoque Romano commendaverit quibusque suffragationem suam dederit promiserit, eorum comitis quibusque extra ordinem ratio habeatur

utique ei fines pomerii proferre promovere cum ex re publica censebit esse, liceat ita, uti licuit Ti. Claudio Caesari Augusto Germanico

utique quaecunque ex usu rei publicae maiestateque divinarum humanarum publicarum privatarumque rerum esse censebit, ei agere facere ius potestasque sit, ita uti divo Augusto, Tiberioque Iulio Caesari Augusto, Tiberioque Claudio Caesari Augusto Germanico fuit

utique quibus legibus plebive* scitis scriptum fuit, ne divus Augustus, Tiberiusve Iulius Caesar Augustus, Tiberiusque Claudius Caesar Augustus Germanicus tenerentur, iis legibus plebisque scitis imperator Caesar Vespasianus solutus sit; quaeque ex quaque lege rogatione divum Augustum, Tiberiumve Iulium Caesarem Augustum, Tiberiumve Claudium Caesarem Augustum Germanicum facere oportuit, ea omnia imperatori Caesari Vespasiano Augusto facere liceat

utique quae ante hanc legem rogatam acta gesta decreta imperata ab imperatore Caesare Vespasiano Augusto iussu mandatuve eius a quoque sunt, ea perinde iusta rataque sint, ac si populi plebisve iussu acta essent.

Sanctio.

Si quis huiusce legis ergo adversus leges rogationes plebisve scita senatusve consulta fecit fecerit, sive quod eum ex lege rogatione plebisve scito senatusve consulto facere oportebit, non fecerit huius legis ergo, id ei ne fraudi esto, neve quit ob eam rem populo dare debeto, neve cui de ea re actio neve iudicatio esto, neve quis de ea re apud se agi sinito.