LIBER LEGUM NOVELLARUM D. VALENTINIANI A.
1.0.0. Titulus I. (= brev. VII) De indulgentiis reliquorum. 1.0.0. Titulus I. (= brev. VII) De indulgentiis reliquorum. 1.3pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. Si vos liberique vestri valetis, bene est, nos exercitusque nostri valemus. Licet aliae occupationes exstiterint, ultra differri non potuit: apud verecundam enim conscientiam mendacii genus est, promissa tardare. Sciamus licet, devotionem possessorum fiscalia nulla vel parva debere, tamen quod in huius discussionis officio et nullius et modici una eademque condicio* est, evidenter exponimus, cur designatae necessitati placeat subveniri. Putabitur enim conniventia, nisi nostro studio corrigatur. 1.3.1 Quantum ad propositum nostrum attinet, provincialibus undique volumus esse consultum, et diversis fessos incommodis sufficientibus beneficiis adiuvare. Verum obstitit invida plerumque subreptio, quoniam iam non potest tantum, quantumlibet intenta, cogitatio providere, ut improbis etiam latentes nocendi aditus obstruantur. 1.3.2 Discussores ad provincias non electi, sicut comperimus, sed ambientes ire dicuntur, quod nobis et proceribus nostris aliarum sollicitudinum mole constrictis efficere inveniuntur otiosi. Hoc modo facultates possessorum miserabiliter conciderunt, et hinc maius incommodum, unde remedia certa debuere provenire. Ubi trepidam provinciam talis discussor adierit, stipatus calumniarum ministris, superbit elatus inter obsequia sumptuosa*, expetit adminicula provincialis officii, scholares etiam saepe coniungit multiplicato et hominum numero et officiorum, ut, quantum avaritiae libuerit, terror extorqueat. Prima sunt venientis exordia, ut proferat et revolvat super diversis numerosisque titulis terribiles iussiones: praetendit minutarum supputationum caligines inexplicabili obscuritate confusas, quae inter homines versutiarum nescios hoc amplius agunt, quo minus intelligi possunt. Securitates expetunt annorum serie et vetustate consumptas*, quas servare nescit simplicitas et fiducia nihil debentis. Revera enim aut quoquomodo pereunt, quasi iusta contingit occasio depraedandi, aut, si exstant, redimendum est, ut ferantur accepto. Ita fit, ut apud improbum rei arbitrum merito noceat, chartula quum perit, nihil proficiat, non perisse. Innumerae deinde clades, saeva custodia, suspendiorum crudelitas et universa tormenta, quae interea laetus et crudelitatis pertinax et egregius quaesitor exspectat. Collega furtorum palatinus hortatur, instat apparitio turbulenta, urget immitis exsecutio militaris. Indignum facinus, haec de civibus, velut inter hostes, pecuniae placitis, non allegationum iustitia, non miseratione finiri. Tanta vexatio quum nihil umquam* fisci utilitatibus prosit, tamen non desinit iterari: quasi aliquid efficaciter gestum, vix dum uno e provincia decedente cum novis auctoritatibus alter excurrit. Si utilis publico esse non potuit, qui ante perrexit, superfluum est ire alterum, aeque provincialibus obfuturum. 1.3.3 Hunc nos, patres conscripti, fomitem perniciosi ardoris exstinguimus, nec patimur ulterius ad exhaustorum interitum desaevire. Nobis perit deterior possessor effectus, nobis proficit non gravatus. Venduntur induciae his, qui non possunt esse solvendo, quum dilationis redemptio* publicam magis attenuet functionem. Amittit sine dubio fiscus, quod commodo suo exactor augmentat. Superiorum igitur, patres conscripti, omnium temporum reliqua tam arcalium, quam utriusque aerarii usque ad incipientem primam indictionem iubemus ad indulgentiam pertinere: nemo prorsus quaelibet usque ad designatum tempus transacta discutiat. Sola est numquam* calumnianda securitas, quam aeternitas nostra concedit. 1.3.4 Licet hanc humanitatem cunctis ad quietem sciamus posse sufficere, tamen addimus, quo provisio nostra magis possit grata praestari, nemini deinceps licebit ad hoc negotium arbitrio unius iudicis adspirare. Utrum mitti debeat inspector publicus, tractatus ante deliberet sublimis viri parentis patriciique nostri, nec non magnificus vir praefectus praetorio, qui communionis utilitatem virtutum suarum magnitudine nobiscum pervigiles et cogitant et tuentur: cum aulicis potestatibus pro sua moderatione disponant, si iusta necessitas cogit, qualis persona mittatur. Nihil impudenter audebit, quem elegit talium virorum examinatus assensus. Necesse est ab eo integritatis reverentiam custodiri, qui novit, tot se custodes habere, quot iudices. 1.3.5 Aliter pergenti ad provinciam et fortunarum et famae iubemus esse discrimen; revocetur publici timore periculi, quem occulta cupiditas festinare compellit. Similis condicio* manebit officium eius potestatis, quae discussorem mittere cupiens, non fideliter suggesserit attestatione gestorum formam mittendi, quam statuimus debere servari. 1.3.6 Sardiniam ab hoc excipi placuit, quoniam apud nonnullos calliditate quadam maxima pars pecuniae residet, quam exactam publicis oportuit erogationibus applicari: quum satisfecerit, ad ipsam quoque beneficia nostra perveniant. 1.3.7 Illustris viri comitis rei privatae insinuatio patefecit, dudum nostram clementiam praecepisse, intra africam, sicut per alias provincias, adiectione quinquennii, pretium distractorum praediorum ab emptoribus* debere suppleri: palatinos super hac re olim directos, necdum quid profecerint rettulisse. Quare nolumus, hunc titulum interpretationi huiusce iussionis adiungi, ne sub occasione orationis accepta consumant. Dici enim reliqua non possunt, unde non residua pars, sed et omnis, quae sperari potest, summa debetur. Et manu divina: optamus vos felicissimos ac florentissimos nostrique amantissimos per multos annos bene valere, sanctissimi ordinis p. c. et ad latus: dat. III. non mart. Roma, Valentiniano a. VII. et Avieno v. c. coss. 1.3 Haec lex interpretatione non indiget. 14.0. Titulus XIIII. (= brev. I) De fructibus inter maritum et uxorem expensis filiis vel heredibus minime imputandis. 14pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. Auctoritatis suae memorem amplissimum senatum gratanter agnovimus, cuius consilium improbis rebus semper occurrit. Hinc est, quod nuper illustribus ac sublimibus viris, quos evocari ad sacratissimum comitatum utilitas publicae necessitatis exegit, nobis suggerenda mandavit, ne abhorrenda usurpatio ab omni honesta conversatione vires diutius obtineret. 14.1 Comperimus enim, quasdam post maritorum obitum filios suos proposita indecora actione nudasse, quum ab his patrimonii sui fructus quaererent, quos utique stante matrimonio in illa aequalitate vivendi in commune consumptos* convenit aestimari, quorumque ratiocinium perplexum atque confusum ad veritatis fidem discuti posse non credimus. Quumque illud frequentius noverimus accidere, ut maiores expensas flagitet matronalis ornatus, et quum numquam* viri post uxorum obitum huius modi aliquid credant communibus filiis opponendum, durum est, muliebri tantum licentiae ista permitti. 14.2 Ideoque Albine, parens carissime atque amantissime, illustris ac praecelsa magnitudo tua hac edictali sciat nos lege sanxisse, ne de coniugii copula eorum alter superstes defuncti heredes super hac repetitione redituum aestimet lite pulsandos. Hac enim condicione* et uxores teneri volumus et maritos. Sive enim intercesserit dos, seu oblata non fuerit, omne iurgium huiusce repetitionis et ratiocinii conticescat. 14.3 Hanc autem legem utilitati et concordiae humani generis profuturam edictis per provincias propositis amplitudo tua in omnium notitiam faciet pervenire. Dat. III. id. sept. Ravenna, d. n. Theodosius a. XVIII. et Albino v. c. coss. 14 Interpretatio. Si vir uxore superstite moriatur, fructus, quos stante coniugio constat expensos, nullam postea a communibus filiis seu ab heredibus mater repetendi habeat facultatem. Quod et si uxor vivo marito decesserit, maritum praecipit eadem lege constringi, ut et ipse a filiis vel heredibus uxoris de ipsis fructibus, qui in commune expensi sunt, penitus nihil requirat. 18.0. Titulus XVIII. (= brev. II) De manichaeis. 18pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. Superstitio paganis quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae et hostis fidei christianae, ad excidium sui clementiam nostram non immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsocrabiles et toto orbe pellendos omnium retro principum statuta iudicarunt. Nec dissimulationem crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque obscoena in iudicio beatissimi leonis papae, coram senatu amplissimo, manifesta ipsorum confessione patefacta sunt? Adeo, ut eorum quoque qui diceretur episcopus, et voce propria proderet, et omnia scelerum suorum secreta perscriberet. Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum non est, negligere tam detestandam divinitatis iniuriam et impunitum relinquere scelus, quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter polluuntur. 18.1 Unde Albine, parens carissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnificentia tua hac nos in aeternum victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet notitiam edictis propositis pervenire, ut, ubicumque* terrarum quisquis manichaeorum fuerit deprehensus, poenas, quas in sacrilegos iura sanxerunt, auctoritate publicae severitatis excipiat. 18.2 Sitque publicum crimen, et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere sit facultas. 18.3 Nec cuiquam licitum tutumque sit aut celare tales, aut talibus connivere, quum omnia de his a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi hac edictali lege proposita, manichaeos dignitate militiae et urbium habitatione privandos, ne quis innocens talium conversatione aut societate capiatur. Successiones nec capiant, nec relinquant, sed fisci nostri viribus aggregentur. Nec his quod palam interdicimus, ulla fraude quaeratur. Iniuriarum careant actione, contractus liberos omnino non habeant. 18.4 Primates uniuscuiusque militiae vel officii mox exigenda per apparitionem vestram decem librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum siverint militare. Neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota vel pudenda committit. Dat. XIII. kal. iul. Romae, Valentinianus a. VI. et Nomo v. c. coss. 18 Haec lex interpretatione non indiget. 19.0. Titulus XVIIII. (= brev. III) De homicidiis casu factis necne. 19pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Maximo pf. p. II. et patricio. Criminosos quidem aversamur omnes et praecipue humano cruore pollutos, quorum crescit audacia, cum impunitas per simplicia vel etiam personalia rescripta donatur. Nefas dictu, per ignorantiam facinora defensione vallamus. Sed quantum est, quod occupationibus nostris astutia plectendae subreptionis illudit, cum rescripta huius modi etiam viro illustri quaestore nesciente procedant, quem custodem statuimus esse iustitiae, qua nullum carere debet oraculum. 19.1 Merito ergo male usurpata prohibentes hac edictali lege sancimus, ut homicidii, quod tamen casibus imputaverit confessio supplicantis, non aliter indulgentia, nisi nostri numinis annotatione praestetur, quoniam rariora erunt facinora sub nostrum ventura iudicium, nec ulla nisi discussis rebus venia continget. 19.2 Postquam tamen ad cuiuscumque* cognitoris tribunal annotatio nostra pervenerit, examinari fidem precum diligenter iubemus, ut, si homicidium vel casu vel vitandae mortis necessitate constiterit admissum, venia tribuatur orantibus. Deprehensos vero in mendaciis illico poena percellat. His enim tantum volumus ignosci, in quorum lapsibus sola potest fortuna culpari. Homicidas autem in hominum caedem nefaria voluntate grassatos aliorumve capitalium criminum reos nec per annotationes nostras licebit absolvi. 19.3 Vir spectabilis magister scrinii, qui interdicta supplicantibus responsa praebuerit, quinque librarum auri mulctam sacro aerario nostro cogatur inferre. Memorialis quoque cuiuslibet scrinii, qui adversus vetita rescriptum fuerit exsecutus, spoliatus militia quinquennii relegatione plectatur. Quod enim fas non est vel per annotationes nostras nocentes mereri, multo magis vetamus rescriptis simplicibus impetrare, Maxime, parens carissime atque amantissime. 19.4 Illustris itaque et praecelsa magnificentia tua necessariam humano generi sanctionem cunctorum notitiae publicari propositis iubebit edictis, ut salubria constituta nullus ignoret. Et manu divina: divinitas te servet per multos annos, parens carissime atque amantissime. Dat. VI. id. dec. Romae, d. n. Valentinianus a. VI. et Nomo v. c. coss. pp. pridie id. dec. in foro Traiani. Subscripsi. 19 Interpretatio. Lex ista praecipit, ut, si quis ad principem convolaverit, asserens se casu homicidium perpetrasse, non voluntarie a se homicidium fuisse commissum, et si per supplicationem a rerum dominis veniam potuerit impetrare, a rectore provinciae, ubi casus iste commissus est, id specialiter debet inquiri et si certa fuerit suggestio supplicantis, veniam mereatur obtentam. Ceterum si voluntarie habita discussione convictus fuerit homicidium commisisse, eandem poenam excipiat, quae de homicidiis legibus habetur expressa; impetrata non valeant, et capitali sententia feriatur. Reliqua constituta lex ipsa declarat. 21.0.0. Titulus XXI. (= brev. IV) De testamentis. 21.1pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. et patricio. Iam dudum quidem divus avunculus noster, testamentorum compendia generali lege complexus, formulam iuris antiqui et inanem verborum conquisitionem non necessariam iudicavit, validissimam statuens voluntatem, quum de nostris altaribus coniuges petunt, ut decedenti prius succedat superstes. 21.1.1 Sed quoniam Leonius, vir spectabilis, munitus veteribus constitutis nostram supplex maluit exspectare sententiam, occasionem novandae legis amplectimur, salubri definitione censentes, ut, sive inter se coniugum seu quorumcumque* consensus oblatis serenitati nostrae precibus optaverit, morte praeventis heredem superstitem fieri oportere personam, hoc ita ratum firmumque permaneat, ut nihil robustius aestimetur. 21.1.2 Et in augustam notitiam pervenisse sufficiat, etiamsi nullum processerit ex hac parte responsum. Nam quum liceat cunctis iure civili atque praetorio, liceat per nuncupationem, liceat municipalibus gestis iudicia suprema componere, procul dubio manebit firmior haec voluntas, quae testimonio principis et subscriptione conditoris firmatur, si tamen nullum defuncti posterius exstabit arbitrium. 21.1.3 Leonius vero et iucunda, uxor eius, tanta vicissim caritate certarunt, ut fusis simul precibus ius poscerent liberorum, et propter incertum sortis humanae superstitem coniugem precarentur heredem: licet superfluo illud addentes, ut intestatae successionis ius ac licentiam sortirentur (quum hoc ipsum, quod serenitati nostrae preces pariter obtulerunt, sit testamenti ordo praecipuus); praeterea, sicut supplicationi connexa monstrarunt, quamvis in unius chartae volumine supremum votis paribus condidere iudicium, septem testium subscriptionibus roboratum. Cui nos aeternam tribui firmitatem legis huius definitione censemus, quoniam nec captatorium dici potest, quum duorum fuerit similis affectus et simplex religio testamenta condentium, cunctisque iam liceat, quoquomodo et quibuscumque* verbis ultimum dictare iudicium, sicut eorum principum statuta declarant, qui removerunt sanctionibus suis meliore prudentia vetusti iuris ambages. 21.1.4 Idcirco, quia minutiis priscae consuetudinis et obscuritate summota solam defunctorum convenit inspici voluntatem, cui multum roboris erit, si vel septem vel quinque testibus muniatur, et virum spectabilem leonium, praeter fiduciam precum pridem cum uxore communium, voluntas quoque alia et subscriptionibus testium munita defendit, apud eundem solida successione iucundae coniugis suae iugiter permanente, quisquis voluerit delata nobis supplicatione testari, habeat liberam facultatem. 21.1.5 Cuius heres ex edicto divi hadriani hereditaria corpora consequetur, nec bonorum possessionis petendae sustinebit necessitatem, quam generaliter omnibus relaxamus. 21.1.6 Ne tamen hoc testamenti genus plus iusto muniisse credamur, si quis sibi vel inofficiosi querelam vel praeteriti competere duxerit actionem, hanc utramque secundum iuris et legum statuta servamus, Albine, parens carissime atque amantissime. 21.1.7 Idcirco illustris et praecelsa magnificentia tua saluberrimam sanctionem mox in omnium pervenire notitiam propositis iubebit edictis, ut possit facile cognosci, condendarum servandarumque legum curam nobis esse praecipuam. Dat. XII. kal. nov. Romae, Aetio III. et q. Aurelio Symmacho vv. cc. coss. pp. in foro divi Traiani. Antelata edicto Albini iterum pf. p. et patricii. 21.1 Interpretatio. Haec lex de aliis titulis testamentorum id amplius habet, ut in coniugio positi, si filios non habeant, seu maritus uxorem, seu uxor maritum voluerit, relinquant heredem, quod ius dicitur liberorum: quia, etiamsi una charta suam condere maluerint voluntatem, ut invicem se heredes scribant, qui alteri superstes exstiterit, dimissam rem iuxta legis huius ordinem vindicabit; ita tamen, ut his personis, quibus lex concedit, si fuerit de inofficioso querela, actio reservetur. 21.2pr. Iidem aa. Albino II. pf. p. et patricio. Quum sciamus, et divos principes et clementiam nostram condendarum legum fomitem frequenter invenisse de precibus, iuvat, ex facto, quod nuper evenit, cunctis profutura sancire. Illustrem feminam pelagiam quum micce illustris femina dictare vellet heredem, sed testium copiam non haberet, per holographam scripturam votum circa praedictam feminam supremae prodidit voluntatis. Nam, quod solum potuit secretius licere morienti, indicem iudicii sui paginam caesario viro spectabili, tribuno et notario, fratris sui filio, secura commisit, quem natalium decus et propinquitatis religio fidem cogerent servare defunctae. Nec sane electionis suae cura testatricem fefellit. Desideriis amitae caesarius obsecutus chartam fidei suae creditam, iuris et conscientiae memor, eadem, qua sumserat, simplicitate vulgavit. Sed illustris heres, ab ambitu cupiditatis aliena, nihil de successione praesumpsit*, nihil de corporibus hereditariis vindicavit, intra hos modestiae terminos manens, ut subdito precibus ultimae voluntatis arbitrio, non prius se putaret heredem, nisi nos causae iustitiam probaremus. Recensitis igitur omnibus, defunctae iudicium roboramus, cui, praeter filium fratris et literas suas, testes habere non licuit. Idcirco illustris femina pelagia pro ea parte, qua heres scripta est, defunctae potietur arbitrio. 21.2.1 Ne tamen huius statuti salubritatem generi negemus humano, mansura iugiter lege decernimus, ut, quisquis per holographam scripturam supremum maluerit ordinare iudicium, habeat liberam facultatem. Multis enim casibus saepe contingit, ut morientibus testium numerus et copia denegetur. Quibus erit de legibus nostris inter ipsa vitae deficientis pericula causatio, si propriae manus literis scribere, quos voluerint, non sinantur heredes. Aliis testes itinerum necessitas, aliis solitudo villarum, aliis navigatio servis tantum comitibus expetita subducit. Aliorum testatas esse prohibent voluntates hi, qui, velut obsessos, conclavibus suis solent custodire languentes. Nostrae posthac beneficio sanctionis intestatus nemo morietur, cui fuerit sollicitudo testandi, late viam supremis aperimus arbitriis: si holographa manu testamenta condantur, testes necessarios non putamus. Scripto enim taliter sufficiet heredi, asserere etiam sine testibus fidem rerum, dummodo reliqua congruere demonstret, quae in testamentis debere servari tam veterum principum, quam nostrae praecipiunt sanctiones, ut in hereditariorum corporum possessionem probata scripturae veritate mittatur. 21.2.2 Quum tamen testium praesentiam testator elegerit, legitimum numerum semper oportebit adhiberi. 21.2.3 Necessitatem quoque praecipitem summovemus, quae testatores hactenus compulit, sub unius diei spatio supremum, festinato nimis, ordiri et implere iudicium. Quibus nos licentiam tempusque largimur, ut voluntatem, quam de rebus propriis mente conceperint, frequenter scribant, frequenter retractent, frequenter emendent, et quot voluerint diebus in tantae praesertim causae meditatione versentur. Haec enim deliberatio nihil immaturum relinquit, cui licebit saepe dictata corrigere. 21.2.4 Testes autem subscriptiones suas uno die vel omnes pariter, vel, si legitimus numerus exiguam moram fecerit, horis praebere diversis sub obtutibus testatoris iubemus. 21.2.5 Praeterea, quoniam plerique deficientium voluntates suas cupiunt esse secretas, nec ante vulgari, quam luce priventur, statuimus ac iubemus, ut, si testes rogati paginae, cuius arcana nescierint, coram testatore subscripserint, nihil ex ignoratione testium testamentorum firmitatibus derogetur, Albine, parens carissime atque amantissime. 21.2.6 Idcirco illustris et praecelsa magnificentia tua iustissimam legem et cunctis generaliter profuturam in omnium celeriter ire notitiam propositis iubebit edictis, ut facile possit agnosci nostrarum salubritas sanctionum. Dat. VII. kal. ian. Romae, Aetio III. et Symmacho vv. cc. coss. acc. VI. kal. ian. Romae. Pp. V. kal. ian. in foro Traiani. Subscripsi. 21.2 Interpretatio. Haec lex licet alia replicet, quae in aliis legibus habentur exposita, tamen hoc amplius observandum esse praecipit, ut, si cui fuerit testandi voluntas, et testes forsitan defuerint, voluntatem suam propria manu perscribat, quae prolata post defuncti obitum plenam obtineat firmitatem. 23.0. Titulus XXIII. (= brev. V) De sepulcri violatoribus. 23pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino II. pf. p. et patricio. Diligenter quidem legum veterum conditores prospexerunt miseris et post fata mortalibus, eorum, qui sepulcra violassent, capita persequendo. Sed quoniam noxiae mentes caeco semper in facinus furore rapiuntur, et se ad poenas dudum statutas existimant non teneri, necesse est severitatem novari, quam videmus hactenus impune contempt+am. Quis enim nescit, quietos sollicitari funestis ausibus manes et horribilem violentiam defunctorum cineribus inferri? Luce palam sepulcra caeduntur, et quicquid religio vetat, in usum licentiae traxit sacrilega praesumptio*. Finis malorum iam nec mortuis datur, in quorum supplicia constructio miserandae sedis eripitur. Scimus enim, nec vana fides est, solutas membris animas habere sensum, et in originem suam spiritum redire coelestem. Hoc libris veteris sapientiae, hoc religionis, quam veneramur et colimus, declaratur arcanis. Et licet occasus necessitatem mens divina non sentiat, amant tamen animae sedem corporum relictorum et, nescio qua sorte rationis occultae, sepulcri honore laetantur, cuius tanta permanet cunctis cura temporibus, ut videamus in hos usus, sumptu* nimio, pretiosa montium metalla transferri operosasque moles, censu laborante, componi. Quod prudentium certe intelligentia recusaret, si nihil crederet esse post mortem. Nimis barbara est et vesana crudelitas, munus extremum luce carentibus invidere et, dirutis per inexpiabile crimen sepulcris, monstrare coelo corporum reliquias humatorum. 23.1 Huius nefandi sceleris inter ceteros reos vehementior clericos querela persequitur, quos portentis talibus immorantes frequenter adspexit dies tristior. Ferro accincti vexant sepultos, et obliti numinis coelo ac sideribus praesidentis cinerum contagione pollutas sacris altaribus manus inferunt, tanto in profundam caliginem conscientiae suae stupore demersi, ut reverendis audeant interesse mysteriis, et post excidia funerum credant deum posse placari, quem nocentes precantur incassum, quem vita melior exorat. 23.2 Commissorum talium foeditatem, ne diutius tempora nostra maculentur, hac edictali lege damnamus. Quisquis igitur sepulcra, profundae violator quietis et lucis ipsius hostis, effoderit, quisquis ex his quaelibet marmora aut saxa sustulerit, poenae mox habeatur obnoxius. 23.3 Servos colonosque in hoc facinore deprehensos duci protinus ad tormenta conveniet. Si de sua tantum fuerint temeritate confessi, luant commissa sanguine suo: si dominos inter supplicia nulla interrogante nexuerint, pariter puniantur. 23.4 Ingenui quoque, quos similis praesumptio* reos fecerit, si fortasse plebeii et nullarum fuerint facultatum, poenas morte persolvant: splendidiores autem vel dignitatibus noti bonorum suorum medietate mulctati, perpetua notentur infamia. 23.5 Clericos vero, quos tam diri operis constiterit auctores, dignos credimus maiore supplicio; vehementius enim coercendus est, quem peccasse mireris: scelus omne gravius facit claritudo personae. Intolerandum, nimis exsecrabile, non ferendum, induere nomen et titulum sanctitatis, et abundare criminibus. Quisquis igitur ex hoc numero sepulcrorum violator exstiterit, illico clerici nomen amittat, et stilo proscriptionis addictus, perpetua deportatione plectatur. Quod ita servari oportere censemus, ut nec ministris, nec antistitibus sacrae religionis in tali causa statuamus esse parcendum. Facessant querelae, nullius innocentiam sauciamus: nocentes tantum lex nostra persequitur. 23.6 Sed quoniam plerumque statutis salubribus dissimulatione venalium iudicum negatur effectus, praesenti iubemus edicto, ut provinciae moderator, adminiculo municipum fultus, censuram nostrae legis exerceat. Et licet nemo reus possit fascibus ac securibus reluctari, si quis tamen exstiterit sic superbus, sic impotens, sic rebellis, in cuius nequeat ire supplicium, amplissimas potestates directa relatione mox instruat, ne severitas iusta lentetur. 23.7 Quod si violatores sepulcri, quos potuerit, secundum formam sanctionis huius punire neglexerit, vel de superioribus referre distulerit, facultatibus et honore privetur. 23.8 Cuius quisquis, sive adhuc in potestate positi, sive privati, propter omissam poenam violatoris sepulcri voluerit accusator emergere, habeat liberam facultatem. Nec delatoris formidet invidiam, quum praemio magis dignus sit, qui se constanter improbos odisse monstraverit, albine, parens carissime atque amantissime. 23.9 Illustris et praecelsa magnificentia tua legem, quam pietatis et religionis amore concepimus, provinciis provinciarumque rectoribus celeriter innotescere propositis iubebit edictis, ut criminosis poena reddatur, innocenter viventibus gratulatio, pax sepultis. Dat. III. id. mart. Romae. acc. VI. kal. april. Romae, Calypio v. c. cos. pp. in foro Traiani VIII. id. april. antelata edicto Albini, viri illustris, II. pf. p. et patricii. 23 Haec lex interpretatione non eget. 25.0. Titulus XXV. (= brev. VI) De libertis et successionibus eorum. 25pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Albinum II. pf. p. et patricium. Quum iuris aequitas omnibus dominis in commune permiserit, fructu libertatis et praemio fortunam mutare servorum, nec manumissoris posteros his graves esse conveniat, quos meliore iudicio tanti muneris auctor evexerit, duras nimis bene meritis credimus sanctiones, quae sic opprimunt sub ingrati actione libertos, ut ab heredibus defunctorum praecipiant in servitutem vocari, tanquam contra iniuriarum vel superbiae reos nulla, nisi abrogandae libertatis, poena sufficiat. 25.1 Huius ergo statuti vigorem benignius corrigentes, mansura iugiter lege decernimus, ut, si quis ex familia sua cuiuslibet sexus homines libertate donaverit, eius heredes, sive extranei, sive filii sive filiae, sive nepotes neptesve fuerint, vel propinqui cuiuscumque* cognationis et nominis, manumissos non teneant ad obsequiorum necessitatem, nullamque contra ingratos habeant actionem. Sed, quod minime remur, si contumeliam fortasse pertulerint, ad coercendos iniuriarum reos utantur iure communi. Nemo sibi nostrae legis obstaculo credat perire vindictam: late adversum noxios severitas patet. Hoc unum genus ultionis nostro saeculo venturisque temporibus nulli prorsus sperare permittimus, ut in ius vocati postulet servitutem. Iustitiam praesentis edicti, si bene sentiant, famae praestamus heredum, ne videantur non agere causam doloris, sed exercere potius cupiditatis ardorem. 25.2 De successionibus etiam, quas latius et obscurius veteres protulerunt, compendium lucidae definitionis adhibemus. Itaque libertus, qui civis romani privilegium fuerit consecutus, sive unicum pignus, sive plures cuiuslibet sexus habeat filios, quum mori coeperit, soboli suae omnes proprias, si maluerit, facultates supremo securus dimittat arbitrio. 25.3 Quod si nulla prole gaudebit, quattuor* uncias bonorum suorum manumissoris filio vel, si plures erunt, filiis derelinquat, aut, si filiorum nullus exstiterit, nepoti ex filio vel nepotibus eandem deputet portionem. 25.4 Filias vero manumissoris earumque filios et nepotes impune praetereat, nisi forsitan aliud amor suaserit voluntasque morientis. 25.5 Ne quid autem scaevis interpretationibus calumniantium moliantur insidiae, quod pro liberto statuimus, pari sibi munere etiam liberta defendat. 25.6 Praeterea intestatis libertis filius filiave, nepos neptisque, vel si plures superstites fuerint, dummodo liberi civesque romani, pro totius patrimonii soliditate succedant. 25.7 Nam si nec filios habuerint, nec nepotes, reliquerint tamen patrem, matrem, fratrem, sororem, pari libertate gaudentes, medietatem sibi intestatae successionis haec de supra dictis persona defendat, quae gradu potior invenitur, aliam vero medietatem manumissorum reservamus heredibus, quos tunc respiciet omnis hereditas, si intestato expressa necessitudinum nomina defuisse constiterit. 25.8 Ipsis vero manumissoribus nihil penitus derogamus, quibus ius patronatus integrum semper manebit salvumque durabit, quicquid vel prisci iuris auctoritas vel superiorum principum sanctiones contra ingratos detulere libertos. 25.9 Sed ne penitus sibi reverentiam posteri causentur negatam, statuimus et iubemus, ut adversum manumissoris filios et nepotes liberti libertaeve in nullis omnino causis testimonium dicant. Quod si, licet nihil valiturum, dixerint, puniantur, Albine, parens carissime atque amantissime. 25.10 Illustris et praecelsa magnificentia tua propositis reverenter edictis cunctorum sensibus aequitatem nostrae legis insinuet, ut, quanto studio et detestemur iniustos et libertati tribuamus favorem, totus, ubi noster est, orbis agnoscat. Dat. III. non. iun. Romae, Calypio et Ardabure vv. cc. coss. pp. in foro Traiani V. id. iun. antelata edicto Albini v. c. 25 Interpretatio. Lex ista constituit, ut liberti, qui cives romani effecti sunt, ab heredibus manumissorum, sive filii sint sive extranei, proposita iniuriae actione, qua se dicant laesos, pro occasione istius ingratitudinis ad servitium nullatenus revocentur. Sed si talis casus emerserit, quasi contra alios ingenuos, sic de iniuriis apud iudicem actio proponatur. De successionibus vero libertorum, hoc est civium romanorum, id censuit observandum, ut libertus sive liberta, si unum filium seu plures habuerint, ipsis facultatem suam morientes, si voluerint, integram derelinquant. Contra cuius voluntatem nec filii ex patrono, nec nepotes ex filio ulla venire poterunt ratione. Quod si libertus libertave, qui defuncti fuerint, filios non habuerint, et testari fortasse voluerint, tertiam facultatis suae manumissorum filiis vel nepotibus, qui ex masculis nati fuerint, derelinquant. Filias vero manumissoris earumque filios et nepotes ab hac hereditate, salva pagina testamenti, securi, si voluerint, praetermittant: quia feminae ad istas hereditates penitus non vocantur: nisi forte illi liberti de duabus partibus per gratiam aliqua filiabus vel nepotibus ex filia patronorum suo voluerint conferre iudicio. Si vero liberti nec filios dimiserint, nec nepotes, si patrem, matrem, fratrem, sororem, et ipsos libertos civesque romanos factos esse constiterit, quos superstites derelinquunt, tunc medietatem sibi patroni heredes vindicent, et medietatem supra scriptis personis de gradu defuncti liberti, qui proximior invenitur. Nam si liberti, qui cives romani fuerint, vivo manumissore decesserint, si sine voluntate patroni condere voluerint testamenta, penitus non valebunt: quia auctoritati manumissorum omnia lex ista servavit. Contra filios vero vel nepotes nec libertus, nec liberta testimonium dicere in quacumque* causa praesumant: quod si fecerint, licet recipi nulla liceat ratione, tamen quicumque* liberti contra filios vel nepotes patroni contrarium testimonium dederint, puniantur. 27.0. Titulus XXVII. (= brev. VIII) De triginta annorum praescriptione omnibus causis opponenda. 27pr. Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Firmino pf. p. Boni principis cura vel prima vel maxima est, quietem provincialium propitia sollicitius mente tractare, quibus, quanto plus fuerit humanitatis impensum, tanto pronius amor devotionis incumbit. Haec est enim natura mentis humanae, ut, quod amittit ex commodo, compenset in gratia, et animos praestitis largiores interiore quodam vinculo caritatis obstringat. Iuvat itaque, iuris perpetui, emphyteutici, patrimonialis, iuris rei publicae vagas aeternasque calumnias et nullo temporum fine conclusas certis et designatis terminis limitare. Quam nobis necessitatem ferendae legis iusta imposuit querimonia plurimorum. Quis ferat, institui iurgia, quae avi ac proavi nescierunt? Quae alia improbum litigatorem tam valida defensio summovebit, si possessorem nec saecula in infinitum transacta defendunt? 27.1 Praeter tantae aetatis iniuriam vehementer offendit, quod quibusdam nec militiae suae privilegia suffragantur. Diuturno excubiarum labore perfunctis impingi contumeliosam status comperimus quaestionem, et quos verecundiae attestatione natalium splendor conspicuus, praeclara scriniorum officia probaverunt, naevo erubescendae obiectionis urgeri: emeritos aulicis honoribus viros trahi ad laqueos vilissimi colonatus et tunc periculosius laborare, quando post continuos observationum labores et residuo vitae optata debent quiete gaudere. 27.2 Domini vernulas suos fidelius servientes, quum libuerit, iugo servitutis absolvunt, et quod esse non poterant qualitate nascendi, manumissionis beneficio consequuntur. Indignum facinus, deteriorem condicionem* liberis esse, quam servis, ut humilis abiectaque fortuna legibus, quod non habebat, acquirat, nobilior, quod habuit, obtinere non possit. Absit a temporibus nostris, ut id conscientia nostra permittat. Quin imo hunc nobis gloriae titulum vindicamus, ut nostro studio gravissimae consuetudinis licentia comprimatur: decet nostris specialiter remediis veternosae valetudinis adversa curare. Medicinae huius laus aeterna contingit, quum nos tam salubris aequitatis auctores aetas et praesens et futura declarat. 27.3 Ad quam benevolentiam praecipue nos hortata est lex domini patris clementiae meae, Theodosii perennis augusti, qua, virtutum suarum morem secutus, humano generi profunda quiete prospexit, constituens, post triginta annos nulla penitus iurgia, quae medio tempore mota non fuerant, excitari. Cuius invicti principis laudibus etiam praesentem legem necesse est applicari. Illa namque pia mente praestando, viam huic alteri praebuit, qua beneficia eius latius panderentur. Praecipimus igitur propter quorundam pravas interpretationes, quibus sanctio memorata non sufficit, dum minutias iuris et captiosa verba sectantur, ut, quae specialiter iussa sunt, specialiter abrogentur, quum generalitatis designatio universa consumat, nec aliquid esse possit exceptum, quod non per illud venerabile constitutum hoc peremptorio* vocabulo concludatur. Dicendo enim, omnia, nullum penitus cuiuslibet litis aut causationis fomitem derelinquit. 27.4 De originariis et colonis, inquilinis ac servis utriusque sexus, peculiis atque agnationibus designati iuris, id est perpetui, patrimonialis, emphyteuticarii et rei publicae, post triginta annorum curricula nulla deinceps actio moveatur. Et negotium, de quo per expressa tempora solenniter nemo pulsavit, novum nemo proponat. 27.5 Quod et in omnium consummatione causarum iussum est debere servari. Aequum est enim, tot annos sine interpellatione decursos, nullo nomine, nulla prorsus occasione subverti, ac si constiterit, memorati temporis intercessisse silentium, etiam has causas, quae sub fiducia legum praesenti sanctione ablatarum motae sunt, nec finitae, huius sacrae praeceptionis auctoritate volumus aboleri, quia, ut inchoari tales nolumus actiones, ita male inchoatas haberi oportet exstinctas. 27.6 Intra haec sane tempora si coepta lis fuerit de originariis vel agnatione cespitis designati, hanc formam erga possidentes servari praecipimus, quae lege divi parentis nostri honorii de colonis utriusque sexus iuris privati evidenti definitione conscripta est: scilicet ut a persona feminea viginti annorum, a virili triginta repetentem praescriptio obiecta summoveat. Quam et in illa parte observari convenit, quae statuta est de agnatione talium personarum. 27.7 Et licet rem omnibus causis generaliter profuturam a nemine temerari posse credamus, tamen, ne quos sacrilega temeritas ad surreptionem quacumque* compellat audacia, praesumentes triginta librarum auri poena percellat. Eadem manebit palatinum officium utriusque aerarii, nec non officium culminis tui vel cunctarum iudicum provinciarum, ut pari sorte, quae salubriter constituimus, periculo etiam salutis suae illibata conservent, firmine, parens carissime atque amantissime. 27.8 Illustris et praecelsa magnitudo tua, per quam novimus universitatis quietem studiosa diligentia custodiri, legem cunctis provinciis, universis litibus applicandam propositis vulgabit edictis, ut post triginta, sicut dictum est, annos perniciosa diversarum omnium causarum propositio conquiescat. Dat. XV. kal. iul. Ravenna, Asturio et Protogene vv. cc. coss. pp. in foro Traiani XIII. kal. aug., sub edicto Firmini, viri illustris pf. p. Ista lex ideo interpretata non est, quia sequens sub titulo de episcopali iudicio et diversis negotiis et de tricennio loquitur, et omnia, quae hic comprehensa non sunt, evidenter habet expressa. 31.0. Titulus XXXI. (= brev. IX) De colonis vagis et de advenis. 31pr. Imp. Valentinianus a. Firmino pf. p. et patricio. Quum pure et fideliter observari debeant, quae caventur in legibus, latam dudum de colonis originariis fucum pati quorundam maligna mente cognovimus. Nam quum is, a quo discessit obnoxius, triginta annorum repellatur obiectu, eundo per hos atque alios designatum tempus assumit; ita contingit, ut, quum illi pereat, a quo fugit, nec huic, ad quem venit, possit acquiri, mansionum permutatione desinat esse, quod natus est, libertatem, quam nascendo non habuit, fugae sibi assiduitate defendens. Nulli umquam*, nisi colono fugitivo, culpa sua praemium fuit: ea causa incipit melior effici, qua poenam meretur. 31.1 Quod tamen sufficit huc usque licuisse. Nam quum prior dominus obice legis excluditur, illi eum iubemus acquiri, apud quem eosdem annos statuti temporis probatur implesse. Quod si propter conclusionem tricennalem et ad vim praescriptionis eludendam aequaliter habitet per diversos, is eum vindicet iure colonario serviturum, penes quem a die primae fugae triginta annorum posteriora tempora concluduntur, alias huic lucro cedat, cum quo maximam tricennii partem vagus et infidus habitator efficit. Quod etiam de mulieribus originariis aeque vagantibus praecipio custodiri. 31.2 Colona vero, quae petitori post viginti annorum curricula denegatur, si quem partum ante designatum tempus edidit, priori domino convenit non perire: aequum est, ut ad eum soboles redeat suscepta tunc temporis, quum adhuc mulier competebat, ut damnum amissae matris, quod processu contingit annorum, prolis saltem vindicatio consoletur. Quem casum iubemus vicariorum compensatione finiri, ne, quod impium est, filii a parentibus dividantur. 31.3 Item placet, ut pars, cuius maritum esse constiterit, pro uxore eiusdem meriti vicariam reddat, quatenus prava forsitan dominorum obstinatio a faciendo divortio conquiescat, quia et in eius modi personis salva et inconvulsa debet coniunctionis affectio permanere. 31.4 Sane sicut colonas commutari posse, priora statuta iusserunt, ita etiam de viris licentia sit. Igitur commutationes factas lex nostra confirmat, ac si aliqua cessio sine personarum commutatione processit, vel deinceps facta fuerit, non valeat, ne ad alterum coloni, ad alterum possessio exhausta perveniat. 31.5 Advenae plerumque tenues abiectaeque fortunae quorundam se obsequiis iungunt, ut, simulata laboris et obsequiorum patientia, accepto sumptu* ac vestitu illuviem et squalorem egestatis evadant. Ubi de angustiis cladis suae et humanitate et miseratione colligentes fuerint liberati, iam repleti, iam nihil de miseria cogitantes eligunt feminas ad patremfamilias pertinentes, solertia, forma, utilitate meliores: quum satias ceperit, derelinquunt: non statu priore perpenso, non assuetudine coniunctionis, non dulcedine filiorum, nulla lege prohibente discedunt. Itaque si nulli quolibet modo obnoxius civitati ad praedium se cuiuscumque* rusticum urbanumque collegerit, et mulieri obnoxiae sociari voluerit, gestis municipalibus profiteatur habitandi, ubi elegerit, voluntatem, ut hoc vinculo praecedente nec habitaculum, quod placuit, deserat, nec consortium mulieris abrumpat. Qua professione deprompta*, salva ingenuitate, licentiam non habeat recedendi. 31.6 Pari lege mulieres ingenuas iubeo detineri, a quibus coniunctio appetita est et electa servorum vel colonorum, ut his abire non liceat. Filii earum, si denuntiatio non praecessit, in eorum iure et dominio, apud quos creati sunt vel creantur, colonario nomine perseverent: post denuntiationem vero editos secundum scita divalia servos esse censemus, ut illos nexus, sicut dictum est, colonarius teneat semper obnoxios, hos condicio* servitutis, firmine, parens carissime atque amantissime. 31.7 Illustris et praecelsa magnificentia tua huius generalis constitutionis formam edictis propositis ad omnium faciet notitiam pervenire. Dat. prid. kal. febr. Romae. acc. III. non. febr. Romae. pp. in foro Traiani, Adelphio v. c. cos. 31 Interpretatio. Lex ista constituit, ut, si colonus proprium dominum fugerit, et triginta annis per diversorum domos aut agros fortasse latuerit, et non nisi impletis triginta annis a die fugae suae praedictum colonum dominus potuerit invenire, ab eo, apud quem inventus fuerit, tricennali annorum praescriptione dominus, qui fugam coloni sequitur, excludatur. Secunda iterum condicione* currente, ut, si forte apud tres personas denis annis colonus ipse habitaverit, ille eum vindicet, apud quem posteriori tempore invenitur. Tertia condicio* est, ut, si inter eos, apud quos per tricennium habitaverit, fuerit orta contentio, ipsi praedictus colonus addicatur, apud quem per illos triginta annos maiori annorum numero dignoscitur habitasse. De colonae vero fuga, par, apud quoscumque* habitaverit, forma servetur, ea tamen condicione* servata, ut, sicut de coloni iure proprius dominus triginta annorum praescriptione excluditur, ita et impleto viginti annorum numero, de repetitione colonae domini petitio repellatur. Ita tamen, ut filii, qui intra viginti annos nati fuerint, quando adhuc colona domino competebat, a domino, qui colonam praeiudicio temporis perdidit, secundum constitutionem, quae sub titulo de episcopali iudicio processit, debeant revocari. Post vicesimum autem annum nati illius dominio acquiruntur, cui colonam tempus addixerit. Iubetur etiam, ut de talibus personis commutatio non negetur, ita ut vicaria mancipia tam pro colona, quam pro portione filiorum dare coloni dominus mox procuret, quod etiam si convenerit, et pro colono is, cuius colona est, pari constitutione debebit implere. Advenae ingenui, qui se colonae iungi voluerint alienae, quia saepe fit, ut contubernia electa contemnant, gestis profiteantur, se de domo domini colonae, cui iunctus fuerit, nulla ratione discedere, et ingenuitate manente, nullam habeat licentiam evagandi, aut cui coniunctus fuerit, deserendi. Ingenua itemque mulier si contubernium coloni elegerit alieni, si ei denuntiatum non fuerit, coloni sint domino profuturi, quoscumque* eius partus ediderit. Post denuntiationem vero quoscumque* ediderit, non colonos, sed servos noverit esse futuros. 32.0. Titulus XXXII.(= Brev. X) De confirmandis his quae administrantibus vel publicum officium gerentibus distracta sunt vel donata et de advocatis vel de ceteris negotiis. 32pr. Imp. Valentinianus a. Firmino pf. p. et patricio. Quae plerique in legibus constituta dissimulant, necesse est, praesenti iussione sanciri, ut, omni ambiguitate summota, instauratione solidiora reddantur. In administratione enim et in militia positis emendi licentiam denegatam, superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, quum lex divi Honorii ad Palladium pf. p. Missa, in Theodosianum redacta corpus, hanc copiam talibus legatur dedisse personis. Quem non taedeat alioquin ista condicio*, his solis, qui ad honores aliquos evehuntur, libertatem in contractibus non patere? Et quum huic obstaculo nulla fortuna subiaceat, non mediocris, non nobilis, non plebeia, universitatis ius et commodum solis militantibus denegari? Censeo igitur, ut in quibuslibet administrationibus, officiis, in quocumque* militiae gradu positis emendi quae ceteris copia sit, dummodo emptio* et venditio celebretur iure communi. Neminem volo potestatis iussu et impressione compelli. Volenti vendere, definitam et conscriptam pecuniam oportet inferri. Videat instrumentorum scriptor, sciant ii, apud quos venditionis documentum necesse est allegari. Nihil refert, quis emat, quum publica fide pretium venditor consequatur. 32.1 Quod si emptor* officio et administratione perfunctus, intra anni metas, aut super illata violentia lege conscripta carceris, catenarum, custodiae publicae vel privatae, vel in quolibet genere factionis, aut non annumerato pretio evidenter fuerit confutatus, vel se de iudicio tergiversatione subtraxerit, et agat, ne gestae rei veritas possit agnosci, venditori solidorum numerum inferat, qui tabulis continetur, possessionem nihilominus perditurus, ut ad dominum redeat, cui taliter probatur ablata. 32.2 Item si venditor nihil horum sustineat, quae ponimus, et callida refragatione causetur, manente contractu perpetua firmitate, et pecuniam reddat emptori*, quam eum in pretium constiterit accepisse. 32.3 Hac sanctione eos quoque iubemus esse munitos, quos administrantes et ulla gerentes officia praedia rustica vel urbana certum est dato pretio comparasse. 32.4 Donationes quoque habitas et commutationes circa eas personas, quarum immerito hactenus emptio* fluctuabat, similiter roboramus. Ita fit, ut in actu publico positos fidelius laborare delectet, quum vident, seu emptione*, seu commutatione, quae instar obtinet emptionis*, seu donatione, seu alio quolibet titulo venientia apud se posterosque suos inconvulsa mansura. 32.5 Non patimur praeterea, nonnullorum alio genere iura turbari. Notum est, post fatalem hostium ruinam, qua italia laboravit, in quibusdam regionibus et causidicos et iudices defuisse, hodieque gnaros iuris et legum aut raro aut minime reperiri. Nam haec necessitas fecit, perpetuitatem dari provincialibus advocatis. 32.6 Si quis curiali venditori aliqua laboranti necessitate subvenit, quum modo ab exactore fiscalium functionum, modo a creditoribus urgeretur, et sine cautela vendidit, quam premente iniuria quaerere non vacabat, ne diutius suspendiis, squalore custodiae, sportulae concussione, usuris in maiorem cumulum crescentibus vexaretur, cur non maneat venditio, quae praestitit obnoxium a dispendiis et suppliciis liberari? Alii destituta atque inculta propterea vendiderunt, quia ieiuni cespitis onerosam professionem non poterant sustinere. Iniquum est, tam iustis praecedentibus causis confectae venditioni ob hoc solum, quia decreti interpositio defuit, adimi firmitatem. Statuo itaque a tempore, quo italiam alaricus intravit, nullam moveri quaestionem his, quae curiales taliter de facultatibus propriis vendiderunt. A die sane latae huius saluberrimae iussionis quum praedia sua distrahunt curiales, primores etiam curiae, qui vendendi necessitatem ignorare non possunt, in collegae venditionem subscribant. Hoc ordine omnis causatio sopietur, nec emptor* his auctoribus quicquam de resolutione formidat, nec venditor potest sub tali assertione fraudari. Quem si deceptum oppressumve claruerit, ab ipsis etiam subscriptoribus reddi iubemus indemnem, ut utilitati eius cum emptore* improbo pariter addicantur. 32.7 In diversis provinciis vacuas curias derelinquunt, qui certatim ad privilegia causidicis illustris praetorianae sedis atque urbanae delata festinant: quum meliores natalibus suis effici volunt, non curant, urbes proprias spoliatas ministeriis et officiis debitis interire. Nos neque meliora desideria volumus impedire, neque passim destitui civitates. Quisquis ergo ad hoc officium venire contendit, non ante sibi sciat esse permissum, quam universa munia, quae patriae suae debet, exsolvat. Cuius tamen indulgemus arbitrio, ut, si ad togam properat, suffectum curiae praestet, cuius studio perficiat universa, quae per ipsum fuerant procuranda. Nec absolutum statim credat appositione subiecti, quia, si inefficax ullo debito actu fuerit, recursum ad ipsum praebemus auctorem, nihilominus ad eos concuriales, qui minus idoneum susceperunt. Professurus igitur gesta secum deferat apud moderatorem confecta provinciae, ut et officio iudicis notum sit, locum absentis quae persona susceperit, quae possit publicis necessitatibus sufficiens dare responsum: hac providentia nihil negligens in totum potest urbibus evenire. 32.8 Iubeo sane, ut, si in provinciali foro quattuor* constat esse causidicos, quorum patrocinium in controversiam parti possit utrique sufficere, quum voluerit is, qui ultra memoratum modum potuerit inveniri, veniat ad praedictas sedes ob negotia peroranda. Alioquin licentiam non habebit, si illic non fuerit numerus designatus. Providere enim decet, ne provinciales, tenues homines, defensionis inopia ad auditoria sumptuosa* venire cogantur. Is ergo illustribus iudiciis ad actionem causarum debebit admitti, qui probat relatione iudicis competentis, tantos intra provinciam sibi creditam esse causidicos, qui possint controversiae sustinere conflictum, Firmine, parens carissime atque amantissime. 32.9 Illustris igitur et praecelsa magnificentia tua hanc saluberrimam sanctionem programmate suo ad universorum faciet notitiam pervenire. Dat. pridie kal. febr. Romae, Adelphio v. c. cos. 32 Interpretatio. Haec lex praecipit, ut, quia in administratione positis vel in quolibet officio militantibus leges anteriores id specialiter praescribebant, ut nihil aut comparare aut commutare aut donatum suscipere tempore militiae vel administrationis eis ulla ratione liceret. Sed nunc valentiniani imperatoris hac lege praeceptum est, ut omnes administrantes vel militantes, aut in quocumque* officio publico constituti sunt, et comparandi et commutandi et accipiendi donationis titulo habeant liberam potestatem. Solum est, ut nullus probet huiusmodi scripturas aut per metum aut per fraudem suppositae personae aut violenter extortas, id est, aut in carcere constituto, aut in quibuslibet vinculis posito, aut aliquod se tormentorum genus suppliciorumque perpesso aut forsitan pretium se, quod instrumentis inscriptum est, non docuerit percepisse. Tunc vero non solum instrumentum, si fuerit, vacuatur, sed talis emptor* et possessionem reddat, et pretium venditori, quod instrumentis continetur insertum, cogatur implere. Si vero nihil horum venditor, ut dictum est, fortasse pertulerit, et contra venditionem hanc voluntarie factam sub tali obiectione venire tantaverit, cum proposita poena, quae non valuerit comprobare, merito durante possessione in iure illius, a quo fuerat comparata, pretium venditor, quod accepit, emptori*, cui calumniam intulit, absque ulla dilatione restituat. Curiales etiam, quibus hucusque sine decreti interpositione res suas vendere aut alienare a corpore curiae non licebat, si certa fuerint necessitate constricti, ut debitum, quod pro utilitate publica contraxit, dum creditorum poenas metuit, supplere festinet, quicquid sub tali necessitate vendiderit, omni firmitate subsistat. Nec interpositio decreti quaeratur, sed tantum concuriales sui, quos necessitas eius poterit non latere, in ea venditione subscribant, et nihil emptori* de empta* re calumniae penitus opponatur, sed rem comparatam emptor* perpetuo iure possideat. Ita tamen, ut si forsitan se aliqua fraude, intercedentibus concurialibus suis, qui subscriptores iubentur accedere, venditor se probaverit fuisse deceptum, tam emptoris* quam subscriptoris dispendio venditor reddatur indemnis. Curiales vero si ad advocationem venire voluerint aut aliquam militiam sperare, provideant huius modi personas, quae munia ipsorum debeant expedire, provisuri, ut nihil per eos rei publicae possit imminui: nam ad se omne dispendium noverint pertinere, et se ad locum, in quo alium substituerant, revocandos. Reliquum vero huius legis ideo interpretatum non est, quia hoc in usu provinciae istae non habent. 33. Titulus XXXIII. (= brev. XI) De parentibus qui filios distraxerunt, et ne ingenui barbaris venundentur neque ad transmarina ducantur. 33 Imp. Valentinianus a. Aetio patricio. Quum diebus omnibus et momentis studium celsitudinis tuae et sollicitudinem pervigilem circa utilitatem publicam comprobemus, etiam praesenti insinuatione monstrasti, qua nullum pateris benigna et salubri providentia addictae per necessitatem ingenuitati praeiudicium provenire. Ostendis, non omnia sinistrae licere fortunae, ut status, quem illa voluit inopia cogente mutari, ad splendorem suum humanitatis nostrae beneficio reducatur. Notum est, proxime obscoenissimam famem per totam italiam desaevisse, coactosque homines filios et parentes vendere, ut discrimen instantis mortis effugerent. Tantum unicuique miseranda macies et letalis pereuntium pallor extorsit, ut totius, quem natura concessit, amoris obliti, alienare suos, genus pietatis putarent. Nihil est enim, ad quod non desperatio salutis impellat: nil turpe, nil vetitum credit esuriens: sola cura est, ut qualicumque* sorte vivatur. Sed iniquum iudico, ideo libertatem perire, quia vita non perit, et agi horrore vilissimae servitutis, ut exitium pudeat evasisse. Cui non ingenuo mori satius est, quam iugum servile perferre? Illa sunt dulcia, quae praestita non deformant, quae accepisse delectet, quibus uti non turpe sit. Dici beneficium non potest, si pereat, quod servis pro summa remuneratione praestatur. Igitur libero statui, cui specialiter sapientissimi conditores iuris legesque voluerunt esse consultum, nullum praeiudicium patior irrogari; renovans statuta maiorum, venditionem censeo summoveri, quam praedicta fames de ingenuis fieri persuasit: ita sane, ut emptor* pretium sub quintae adiectione recipiat, hoc est, ut quinto solido unus addatur, decimo duo, similiter crescente numero, quamcumque* summam venditio facta designat. Ita fit, ut neque illum rebus afflictis ac desperatis emisse poeniteat, qui amplius recipiat, quam ad pretium dederat, nec pereat sub tanta clade distracta libertas. Si quis sane barbaris venditionem prohibitam fecerit, vel emptum* ingenuum ad transmarina transtulerit, sciat, se sex auri uncias fisci viribus illaturum. Quam saluberrimam legem, aeti, parens carissime atque amantissime, illustris et praecelsa magnificentia tua notitiae omnium propositis vulgabit edictis. Dat. prid. kal. febr. Romae, Adelphio v. c. cos. 33 Interpretatio. Hoc praecepit haec lex: quicumque* ingenui filios suos in qualibet necessitate seu famis tempore vendiderint, ipsa necessitate compulsi, emptor* si quinque solidis emit, sex recipiat, si decem, duodecim solidos similiter recipiat, aut si amplius, secundum suprascriptam rationem augmentum pretii consequatur. Nam si huius modi personas aliquis aut ad extraneas gentes aut transmarina loca transferre aut venumdare praesumpserit*, ipse, qui hoc contra statuta praesumpserit*, sex auri uncias fisco se noverit illaturum. 35.0. Titulus XXXV. (= brev. XII) De episcopali iudicio, et de diversis negotiis. 35pr. Imp. Valentinianus a. Firmino pf. p. et patricio. De episcopali iudicio diversorum saepe causatio est. Ne ulterius querela procedat, necesse est praesenti lege sanciri. Itaque quum inter clericos iurgium vertitur, et ipsis litigatoribus convenit, habeat episcopus licentiam iudicandi, praeeunte tamen vinculo compromissi. Quod et laicis, si consentiant, auctoritas nostra permittit. Aliter eos iudices esse non patimur, nisi voluntas iurgantium interposita, sicut dictum est, condicione* praecedat, quoniam constat, episcopos et presbyteros forum legibus non habere, nec de aliis causis, secundum arcadii et honorii divalia constituta, quae theodosianum corpus ostendit, praeter religionem, posse cognoscere. Si ambo eiusdem officii litigatores nolint, vel alteruter, agant publicis legibus et iure communi: sin vero petitor laicus, seu in civili seu in criminali causa, cuiuslibet loci clericum, adversarium suum, si id magis eligat, per auctoritatem legitimam in publico iudicio respondere compellat. 35.1 Quam formam etiam circa episcoporum personam observari oportere censemus: ut, si in huiusce ordinis homines actionem pervasionis et atrocium iniuriarum dirigi necesse fuerit, per procuratorem solenniter ordinatum apud iudicem publicum inter leges et iura confligant, iudicati exitu ad mandatores sine dubio reversuro. Quod his religionis et sacerdotii veneratione permittimus. Nam notum est, procurationem in criminalibus negotiis non posse concedi. Sed ut sit ulla discretio meritorum, episcopis et presbyteris tantum id oportet impendi: in reliquis negotiis criminalibus, iuxta legum ordinem, per se iudicium subire cogantur. Si ab exsecutore conventi parere detrectent, servato iuris ordine sententia teneat contumaces. 35.2 In clerico petitore consequens erit, ut secundum leges pulsati forum sequatur, si, ut dictum est, adversarius suus ad episcopi vel presbyteri audientiam non praestat assensum: poena defensoribus negotii, qui in eodem extraordinario iudicio adfuerint atque egerint, huius modi constituta, ut causidicum officii amissio, iurisconsultum existimationis et interdictae civitatis damna percellant. 35.3 Nullus originarius, inquilinus, servus vel colonus ad clericale munus accedat, neque monachis et monasteriis aggregetur, ut vinculum debitae condicionis* evadat: non corporatus urbis romae, vel cuiuslibet urbis alterius, non curialis, non ex primario, non aurarius, civis, collegiatus sit vir aut publicus servus. 35.4 Iubemus, ut clerici nihil prorsus negotiationis exerceant. Si velint negotiari, sciant, se iudicibus subditos clericorum privilegio non muniri. 35.5 Defensores ecclesiae de expressis urbium ministeriis non liceat ordinari, acquiescentes huic officio rerum suarum amissio comitetur, quas curiae vel corpori suo praecipimus applicari. Si custodire haec et exsequi neglexerint iudices competentes, facultatibus suis et status privilegiis exuantur, primoribus officii capitali discrimine constituto, ipsis nihilominus a tali officio repellendis, ut ab urbis suae competentibus obsequiis non recedant. Hi autem, qui intra decennium transactum a die latae huius legis diaconi ordinati sunt, suffectos pro se dare debebunt. Si non habent, unde sibi hac ratione prospiciant, ipsi ad nexum proprium reducantur; ceteris inferioris gradus ad competentia ministeria retrahendis, exceptis episcopis atque presbyteris, servatis tamen, quae de patrimonio talium personarum legum praecedentium statuta sanxerunt. 35.6 Originarii sane vel servi, qui iugum natalium declinantes ad ecclesiasticum se ordinem transtulerunt, exceptis episcopis, ut dictum est, et presbyteris, ad dominorum iura redeant, si non in eodem officio annum tricesimum compleverunt: ita ut huius condicionis* diaconus domino pro se vicarium reddat, omni pariter peculio restituto. Circa quem nihilominus, si copia vicarii dandi non suppetat, quae de ministeriis urbium superius sunt statuta, serventur. 35.7 Universis clericis, praeter ecclesiasticos actus, nihil omnino cum aliis causis decet esse commune, nec cum locis iuris publici, quae, quasi destituta plerumque et non necessaria, elicitis supplicationibus velut ad usum quendam religionis evertunt: poena viginti librarum auri scriniorum proximis interposita, si aditus huic supplicationi fuerit attributus. 35.8 Opportunum duximus occasione legis, ea de successione decernere, quae anterioribus constitutis non sunt evidenter expressa. Itaque si vir sine liberis uxore superstite moriatur, sponsalium, quae mulier accepit, obeuntis patri matrive mediam restituat portionem, sibi residuam servatura. Si desint personae, quas loquimur, ipsi universa proficiant pro pudore percepta, quae non exstantibus tam caris religiosisque nominibus imminui non oportet. 35.9 Similis erit de dote condicio*, quam dari praesentis oraculi decernit auctoritas, ut, si nullis interpositis condicionibus* viro fuerit attributa (quae lucrativa esse potest), uxoriae mortis eventu patri matrive defunctae maritus acceptae dotis mediam restituat quantitatem. Pars vero feminae tantum dare debebit, quantum sponsalibus maritus intulerit, ut dantis et accipientis sit aequa condicio*, ne placita futuraque coniunctio uni lucrum, alteri faciat detrimentum. 35.10 Muliere in matrimonio intestata deficiente superstitibus filiis derelictis, pater ususfructus totius patrimonii habeat potestatem usque ad vicesimum filiorum aetatis annum: post medietatem restituat filio filiaeve, sibi in diem vitae suae medietate detenta. Si expleto filiorum vicesimo anno medietatem portionis suae unicuique dare noluerit, soboli, quae medietatem ex bonis maternis a patre non fuerit consecuta, post obitum patris a successoribus aestimatione habita iubemus exsolvi, ut, quod in familia quis constitutus amisit, futura saltem compenset aetate. 35.11 In ipsorum autem matrimoniorum reverentia et vinculo, ne passim et temere deserantur, antiquata novella lege, quae solvi coniugia sola contraria voluntate permiserat, ea, quae a divo patre nostro constantio decreta sunt, intemerata serventur. 35.12 Tricennali temporum definitione concludi ea praecipimus, quae perpetuis aut infinitis saeculis servabantur, exceptis afrorum negotiis, qui se probaverint necessitatem vandalicam pertulisse: ut de eorum causis illa tempora praefixo tricennio subtrahantur, quae claruerit sub hostilitate consumpta*. Ceterum alia intra expressa metarum suarum censemus spatia contineri. 35.13 Sane sicut non coeptam intra tricennium quamlibet causam vetuimus inchoari, ita quae contestatae litis sumpsit* exordium, excepto privilegio pupillaris aetatis, quod divae memoriae patris nostri theodosii lege concessum est, intra eadem tempora terminetur, nisi forte post vicesimum quintum annum, ex quo competere actio coeperat, contestata lis fuerit. Cui si is casus eveniat, emenso hoc tricennio, quod statutum est, aliud quinquennium prorogamus, intra quod debent negotia universa consumi, ne a malitiosis ingeniis, calumniando legem priorem contestatis litibus, aliud tricennium vindicetur. Abunde enim sufficit quinquennii adiectio, qua evoluta, nulli penitus actioni copia tribuetur. Quae autem intra vicesimum quintum annum contestata lis fuerit, statuto tricennio modis omnibus consumatur. 35.14 Petitorem iubemus, postquam edito actionis genere adversarium suum tenuit, et ad respondendum coegit, propositae litis probationibus imminere, quoniam ad damnosam iudicii observationem quemquam prius non debet ullus attrahere, quam omnia documenta praepararit, quibus exhibitum in disceptatione convincat. Quod et scitis veterum principum continetur. Alias, si quis ad iudicium quem venire compulerit, et eodem in officio, vel fideiussionis vinculo constituto non urgeat, quo intra quattuor* menses institutas peragat actiones, et constiterit iudicem causas alias cognovisse, petitor, qui secretarium vitio suo noluit introire, sumptus* expensasque restituat, quoniam actoris tergiversationem esse non convenit impunitam. Pulsatus his recuperatis ab observationis necessitate, integro petitori negotio, liber abscedat. 35.15 Quod si pulsatus quis adesse neglexerit, evocatus secundum ordinem iuris sententiam excipiat contumacis. Exhibitus sane si de solo pulsatus fuerit, cessante fideiussionis necessitate, periculo negotii observationem se subiturum promittat. In pecuniariis autem causis non nisi pro quantitate debiti, quod fuerit postulatum, praesentiae suae fideiussorem dabit, si maluerit subire conflictum: si tamen eum in his locis, in quibus pulsatus fuerit, patrimonium petitae summae conveniens constiterit non habere. 35.16 Si quis a suspecto iudice illustri viro praefecto urbis romae, propter aliquas domesticas et privatas simultates, vocem appellationis emiserit, apud successorem eius sequentem mox, quas ante timuit, exserat actiones, ut relationibus difficultatum ac morarum, quas intercedere ad respondendum nolumus, necessitas auferatur. 35.17 Nec quisquam provocet a praefato cognitore in causa, cuius meritum intra centum solidos continetur. 35.18 Si forte duorum praediorum unus dominus atque possessor ex referto originariis et colonis agro ad alterum rus aliquos homines propria voluntate et ordinatione transtulerit, ita id maneat, ut, sive venditione seu donatione seu quolibet alio modo ad diversos dominos res utraque pervenerit, translatos originis iure et titulo revocari non liceat. Indecorum est, auctoris facta convelli, quae pro consilio suo et tractatu necessaria iudicavit, quum magis deceat ad eius reverentiam, quae illi visa sunt, inviolata servari. 35.19 Quod autem antehac promulgata lege censuimus, amissae temporibus originariae sobolem priori domino non perire, id in argumentum trahi aperta definitione prohibemus: scilicet, secundum legem ad palladium datam, sobolem dividi censemus, quae de originario suscepta fuerit alieno, Firmine, parens carissime atque amantissime. 35.20 Quare illustris et praecelsa magnificentia tua hanc saluberrimam edictalem legem, etiam pendentibus in foro negotiis profuturam, propositis vulgabit edictis, ut, quanta nobis disponendae quietis publicae cura sit, omnibus innotescat. Dat. XVII. kal. mai. Romae, Herculano v. c. cos. 35 Interpretatio. Lex ista de diversis rebus multa constituit: sed inprimis de clericis quod dictum est, ut nisi per compromissi vinculum iudicium episcopale non adeant, posteriori lege maioriani abrogatum est. De reliquis praecepit, ut si quis laicus clericum sive in civili seu in criminali negotio per auctoritatem iudicis ad publicum provocaverit, pulsatus sine dilatione respondeat. Episcopi etiam sive pro pervasione rei alicuius, sive pro quibuscumque* gravibus iniuriis ad iudicium fuerint provocati, licet in criminalibus causis per alium nulli liceat respondere. Episcopis tamen et presbyteris hac lege praestatur, ut in talibus causis misso procuratore respondeant, sine dubio ut ad eos redeat sententia iudicati. In reliquis vero criminalibus causis, ubi de scelere persona convincenda est, suam in iudicio praesentiam exhibere procurent. Quod si tertio conventi per exsecutorem ad iudicium venire noluerint, sententiam excipiant contumacis. Clericus si aliquem lite pulsaverit, in foro illius, quem ad iudicium provocat, audiatur: si tamen pulsatus non acquieverit ad episcopi vel presbyteri venire iudicium. Quod si aliud fecerit ille, qui pulsat, defensores causae ipsius taliter notari praecepit, ut ab omni officio et prosecutione causarum habeantur extranei. Nullum etiam originarium, inquilinum, servum sive colonum ad clericatus officium iubet accedere, neque in monasteriis recipi, ne per hanc occasionem debitam condicionem* possint evadere. Nam nec corporatus civitatis alicuius, qui publicum servitium debet, nec curialis nec collegiatus clericus esse praesumat. Clericos quoque praecepit, ut negotiationes nullatenus exercere praesumant: quod si fecerint, velut alii negotiatores, a iudicibus emendentur. De corporibus namque publicis nullum fieri defensorem ecclesiae, lex ista constituit. Quod si quis ex curia acquieverit, ut fiat defensor ecclesiae, noverit, res suas omnes curiae aut illi corpori, unde discesserat, applicandas, et se ad servitium civitatis in suo corpore revocandum. Nam et iudicem et officium eius provinciae, si eos non revocaverint, gravi, sicut ipsa lex loquitur, dicit poena feriendos. Diaconis, qui ex curialibus vel ex quolibet corpore publico facti sunt, praecepit, ut pro se ad agenda, quae utilitati publicae debentur, suffectos dare debeant. Quod si non dederint, ipsi ad condicionem* debitam revocentur. Nam episcopos atque presbyteros non iubet hac lege constringi, nisi tantum, ut de patrimoniis suis, quae sunt maioriani lege constituta, evidenter observent. Originarios vero vel servos, qui ad honorem ecclesiasticum adspiraverint, debere intra triginta annos a dominis revocari. Ita tamen, ut diaconus pro se vicarium, si habuerit, reddat, et omne peculium suum dominus eius usurpet. Quod si vicarium non habuerit, unde reddat, ipse ad condicionem* propriam revocetur. Nam omnes clericos iubet, ut nullas alias causas, nisi actus tantum ecclesiasticos agant, et ut publica loca pro ecclesiarum reparatione non destruant. De successione quoque hoc specialiter credidit inserendum, ut, si vir uxore viva moriatur, et filios non habeat, sed aut patrem aut matrem dimittat, de sponsalicia* donatione, quam fecit, medietatem sibi uxor vindicet, medietatem patri aut matri defuncti mariti, qui superstes eorum fuerit, sine difficultate restituat. Quod etiamsi uxori talis casus evenerit, de dote, quam ab uxore maritus accepit, simili ratione, id est, medietatem parentibus, aut si unus eorum superstes fuerit, se noverit redditurum. Quod si nec parentes superstites fuerint, nec filii, persona coniugis, quae altero supervixit, et dotem et donationem sibi iure perpetuo vindicabit, ita ut faciendi de his, quicquid voluerit, habeat liberam potestatem. Mulier vero, quae filios dereliquit, si marito superstite intestata defecerit, maritus eius, hoc est pater eorum, facultates ab uxore dimissas pro usufructu in sua habeat potestate: ita ut quum unusquisque filiorum ad vicesimum aetatis suae annum pervenerit, medietatem portionis suae sine dilatione recipiat, et medietatem sibi pater in diem vitae suae ad usumfructum retineat. Quod si alicui transacto vicesimo anno medietatem portionis suae dare noluerit, fructus eius medietatis, quam daturus erat, post mortem patris filius de paterna hereditate a successoribus eius habita aestimatione recipiat, quos patri exigere pro sua potestate non valuit. De divortiis vero inter coniuges, sublata novella lege, quae sunt a divo constantio ordinata, praecepit observari. Tricennalem vero legem in omnibus negotiis ita iubet evidentius custodiri, ut omnia tempora, quae in infinitum negotia extendebant: quia diversi in quadraginta annos, diversi iurisconsultores de aliquibus rebus perpetuam fecerant actionem; specialiter commemoravit, ut omnia de omnibus causis intra triginta annorum curricula concludantur, praeter, sicut de postliminio dictum est, ut illi anni salvo tricennio captivis imputari non debeant, in quibus hostium dominatione detenti sunt. Quae tamen lex tricennalis, sicut illa tempora ad triginta annos revocat, quae amplius lites fecerant propagari, ita reliqua, quae intra triginta annos suis quibusque locis evidenter iussa sunt observari, in omnibus praecipit custodiri. Nam etiamsi lis intra tricennium inchoata fuerit et non definita, quasi nec coepta fuerit, habeatur exstincta: excepta pupillari causa, quibus pro aetatis fragilitate, sicut lex divi theodosii continet, constat esse consultum: ut ea tempora in tricennio non imputentur, in quibus minores sub tutorum iubentur potestate consistere. A quibus tamen, si post vicesimum quintum annum, ex eo, quo competere actio coeperat, lis fuerit contestata, quintum tantum annum supra tricennium pupillis iubet augeri. Ita ut completis triginta et quinque annis, sicut reliquorum causae intra triginta annos, ita et eorum intra triginta quinque annorum spatia concludantur. Pupillorum vero causae vel lites, quae, antequam ad vicesimum quintum annum perveniant, contestatae fuisse probantur, intra tricennium sine adiectione quinquennii modis omnibus consumantur. De petitoribus vero constitutum est, ut, si petitor adversarium suum pulsatum in iudicio deferre voluerit, quem aut sub fideiussione aut cautione fecit adduci, et non festinet intra quattuor* menses, in quibus tamen iudex ad audiendas causas vacare dignoscitur, actionem, quam proposuit, debeat expedire: ille, quem compulit ad audientiam, observare sumptus* et expensas litis a petitore recipiat, et liber abscedat: salva tamen integritate negotii illius petitoris, qui ad praesens pro tarditate sumptuum* vel expensarum damna sustinuit. Nam si quis pulsatus in iudicio adesse noluerit, post trinam conventionem sciat se contumacis sententiam subiturum: id est, ut quicquid, si adfuisset, in iudicio addicendus erat, petenti litigatori quasi victus exsolvat. Quicumque* autem si de agro vel de domo fuerit pulsatus, sine fideiussione alicuius caveat se adfuturum esse in iudicio. Nam si pecuniam quis ab eo repetat, fideiussionem pro quantitate pecuniae dare debebit, si de hoc debito voluerit parare conflictum: tunc tamen fideiussor ab eo requiri non debet, quando pulsatus in his locis, in quibus audientia est, non minoris debiti ipsius possessiones habere probatur. Si quis iudicem pro quibuscumque* causis adversum sibi esse senserit, aut habuerit fortasse suspectum, vocem appellationis exhibeat, ut, quum ei successum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri. In ea vero causa iudiciariae potestati, id est illustri appellari non debet, in qua usque ad centum solidos fuerit iudicatum. Si quis dominus duorum fuerit praediorum, et de una possessione ad aliam, quae iuris sui est, mancipia originaria vel colonaria transtulerit, et ad diversos dominos fundus uterque pervenerit, nihil contra ordinationem domini prioris aliunde translatis mancipiis repetere aut pulsare praesumat, sed cui aut venditus aut donatus aut dimissus ager fuerit, in eo eum statu possideat, in quo ab auctore constat fuisse dimissum. De colonarum vero agnatione id remota ambiguitate hac lege constat esse praeceptum, ut secundum legem, quae ad palladium data est de colono et colona, inter duos dominos dividatur agnatio, id est, ut coloni dominus duas partes filiorum et tertiam colonae dominus sibi debeat vindicare. Quae vero actiones perpetuae fuerunt, et ad tricennium revocatae sunt, placuit annecti, id est, hereditatis petitio, si tamen ab auctore, cui competebat, fuerit inchoata finalis actio, homicidii, furti, tutelae gestae, de fugitivis, de curialibus, vel de collegiatis revocandis, empti*, venditi, locati et conducti, negotiorum gestorum, mandati, pro socio. Explicit liber legum novellarum divi Valentiniani a. |