SENATUSCONSULTUM DE APHRODISIENSIBUS
M. Antonius M. f. imperator, cos. designatus iterum et tertium, trium virum rei publicae constituendae, Plarasensium et Aphrodisiensium magistratibus ordini populo salutem. Si valetis bene est; valeo equidem cum exercitu. Solo Demetrii f. legatus vester, qui diligentissime res publicas vestras curavit, non solum factas constitutiones comprobavit, sed etiam nos hortatus est, ut decreti vobis redditi et senatus consulti et iuris iurandi et legis expressa e tabulis publicis vobis mitteremus exempla; ideo laudatus solo acceptior mihi factus est eumque in notis mihi habui, idemque* beneficia quae par erat tribui, dignum iudicans virum qui a nobis honoraretur. Vobis autem, gratulor, quod talem habetis civem. Sunt autem exempla beneficiorum vobis tributorum infrascripta: quae vos in tabulas vestras publicas referre volo. ----------------------------------------------- Epistula Caesaris. ......quod... verba fecerunt.....de ea re ita censuerunt: placere senatui Plarasenses et Aphrodisienses, sicut decrevit C. Caesar imp., ex aequo et bono posthac liberos esse, et iure iudiciisque suis civitatem Plarasensium et Aphrodisiensium uti, neque vadimonium Romam eos ad decretum quodvis et iussum promittere: quaeque praemia honores beneficia.... tresviri rei publicae constituendae suo decreto Plarasensibus et Aphrodisiensibus attribuerunt attribuerint concesserunt concesserint, ea omnia rata esse fieri; item placere senatui populum Plarasensium et Aphrodisiensium libertatem et immunitatem ipsos omnium rerum habere frui uti quae civitas optimo iure optimaque lege est, quae civitas a populo Romano libertatem et immunitatem habet, amica et socia facta est; templum autem deae veneris in civitate Plarasensium et Aphrodisiensium esto eodem iure eademque religione, quo iure quaque religione templum deae Ephesiae est Ephesi, et in ambitu eius sacrarii sive templum sive lucus est, is locus esto: utique civitas et cives Plarasenses et Aphrodisienses cum quibus vicis agris castellis saltibus reditibus in amicitiam populi Romani venerunt, ea habeant possideant utantur fruantur omnium rerum immunes, neve quod tributum ex quacumque causa illarum rerum dare inferreve debeant, sed ipsi omnibus rebus, secundum futuram posthac de suis rebus potestatem, utantur fruantur habeant. Censuere. |