SENATUSCONSULTUM DE COLLEGIIS ARTIFICUM GRAECIS

 


Senatus consultum. L. Calpurnius L. f. Piso Caesoninus consul senatum consuluit ante diem...idus iunias in comitio. Scribendo adfuerunt: M. Aemilius M. f. Scaurus Camilia, Servius ... S. f., ... L. f. Cornelia, ... P. f. Papiria. Quod legati Atheniensium (sequuntur nomina) viri boni amici populi boni amici sociique nostri verba fecerunt, gratiam amicitiam foedus renovarunt, senatum appellarunt de suis artificibus, quibus damnum illatum est contra senatus consulta, ut ea rata maneant et artifices qui conferunt in Isthmum et Nemeam multam solvant secundum senatus consulta ..... de senatus sententia, ut.....si quis non pareat sc-is neque pactionibus stet, teneatur secundum conventionem, ut collegium quod actionem intendat, quique pactiones semper custodiat, contumaces ad senatusconsultumorum observationem coerceat..........illi vero, confitentes pactiones nos fecisse Coram Amphitrionibus et senatu, sed adfirmassent esse pactiones factas contra mandata quae susceperant nonnulli artificum Peloponnesiacorum, et ob eam rem eas irritas esse, pactionibus non stant operaque nostra nos prohibent iniuria pecuniasque nostras communes sibi vindicant, cum vero coissent Sicyonem conventum fecerunt contra senatusconsultum, quod factum est P. Cornelio consule, quo censuere nos convenire (debere) Thebas et argos, et magistratus constituerunt et communium pecuniarum reditibus abusi sunt...contra communes leges artificum; a nobis legatis missis Romam et convocato senatu, quae maxima culpa est, ne huic quidem paruerunt sed etiam postquam nos consultum accepimus quo.... adversarios nostros, nihilo minus opera nos prohibent, pecunias nostras sibi vindicant, contionem Sicyone congerunt contra senatusconsultum quod factum est P. Cornelio cos. et contra oracula Apollinis. Petimus igitur a senatu.... extra eas tres partes. Et quod legati Dionysiacorum artificum missi eorum qui conferunt in Isthmum et Nemeam (sequuntur nomina) declaraverunt senatui artifices Atticos actione adversus collegium apud praetorem in Macedonia Cornelium Sisennam instituta et litteris collegio redditis ab eis praetoris, ut legatos mitteremus in diebus...et cum misissemus legatos de eis rebus de quibus iusserat praetor, defensuros nos apud eum (nomina), legatos autem mandata non perfecisse contempto senatus consulto et praetore et collegio, cum venissent pellam ad pactiones feciendas cum eis qui Athenis se artifices esse dicebant, multamque irrogavissent collegio talenta decem. Quapropter et cum eis.......esset secundum leges collegii, praesentes Thebis damnati sunt, et idcirco, adsumptis nonnullis Thebanis et Boeotiis artificibus, litteris collegii vi arreptis abierunt, et cum descivissent proprium collegium fecerunt inter se, contraria facientes collegio et communibus legibus, iurisdictionemque percusserunt artificum, et quae sacerdotia habebant pignori dabant(?), pecunias et dona auferebant et sacras coronas, quae ne adhuc quidem reddiderunt sacrificia et libationes prohibehant facere secundum morem collegii Dionysio et ceteris deis et communibus patronis Romanis. Rogamus igitur senatum, iam antea collegio auctorem summorum bonorum factum, ut conservet qui ex antiquis temporibus dati sunt honores et beneficia, et curet, ut reddantur pecuniae et dona et coronae collegio publico quod confert in Isthmum et Nemeam, quae (senatusconsultum dona etc.) habent Thebani artifices et quidam ex Boeotia qui desciverunt, pactiones quae fecerunt ut irritae fiant, nam eas fecerunt legati contra quae eis mandata erant et ob eam rem damnati sunt secundum collegii leges, utque ius i. et n. artificum ratum sit. De eis rebus ita censuere: Atheniensium legatis benigne respondendum esse; viros bonos et amicos populi boni et amici sociique nostri appellare; gratiam amicitiam societatemque renovare. Quod autem verba fecerunt, quod rogaverunt et decreverunt inter se artifices i. et n. quominus simul cum iis artifices attici operam dent, id ut tollant. Quod autem pactum factum est inter artifices atticos et i. et n. coram Cn. Cornelio Sisenna praetore vel proconsule, huic pacto standum censuere. Ubi prius ex senatusconsulto conventus facere soliti sunt, ibi conventus in posterum ut fiant. Censuere. De pecuniis publicis vel communibus de quibus verba fecerunt, ut M. Livium consulem adeant, isque cognoscat, decernat, sic ut ei e re publica fideque sua videatur. Censuere. Utque L. Calpurnius consul Atheniensibus munus ex formula quaestorem mittere iubeat, sic ut ei e re publica fideque sua videatur. Censuere.