SENATUSCONSULTUM HOSIDIANUM
Cn. Hosidio Geta, L. Vagellio cos. X k. octobr. senatusconsultum cum providentia optumi principis tectis quoque urbis nostrae et totius italiae aeternitati prospexerit, quibus ipse non solum praecepto augustissimo set etiam exsemplo suo prodesset, conveniretque felicitati saeculi instantis pro portione publicorum operum etiam privatorum custodia, deberentque apstinere se omnes cruentissimo genere negotiationis, neque inimicissimam pace faciem inducere ruinis domum villarumque, placere: si quis negotiandi causa emisset quod aedificium, ut diruendo plus adquireret quam quanti emisset, tum duplam pecuniam, qua mercatus eam rem esset, in aerarium inferri, utique de eo nihilo minus ad senatum referretur. Cumque aeque non oporteret malo exsemplo vendere quam emere, ut venditores quoque coercerentur, qui scientes dolo malo contra hanc senatus voluntatem vendidissent, placere: tales venditiones inritas fieri. Ceterum testari senatum, dominis nihil constitui, qui rerum suarum possessores futuri aliquas partes earum mutaverint, dum non negotiationis causa id factum sit. Censuere. In senatu fuerunt CCCLXXXIII. |