SCC. DE LUDIS SAECULARIBUS

 


1

A. d. X k. iun. in Seaptis Iulis........scribundo adfuerunt ..... Aemilius Lepidus, L. Cestius, L. Petronius Rufus ... quod C. Silanus consul verba fecit ludos saecularis post complures annos eo qui nunc est facientibus imp. Caesare Augusto et M. Agripppa tribunicia potestate futuros, quos quod spectare quam plurimos convenit propter religionem atque etiam quod tali spectaculo nemo iterum intererit, permittendum videri... ludorum eorum diebus qui nondum sunt maritati, sine fraude sua ut adsint, quid de ea re fieri placeret, de ea re ita censuerunt, ut quoniam ludi ii i* religionis causa sunt instituti neque ultra quam semel ulli mortalium eos spectare licet, .... ludos quos magistri XVvirum sacris faciundis edent, sine fraude sua spectare liceat iis* qui lege de maritandis ordinibus tenentur.

2

Eodemque die ibidem scribundo idem adfuerunt et senatusconsultum factum est. Quod C. Silanus consul verba fecit pertinere ad conservandam memoriam tantae benevolentiae deorum commentarium ludorum saecularium in columnam aheneam et marmoream inscribi statuique ad futuram rei memoriam utramque eo loco, ubi ludi futuri sint, quid de ea re fieri placeret, de ea re ita censuerunt: uti consules alter ambove ad futuram rei memoriam columnam aheneam et alteram marmoream, in quibus commentarium ludorum eorum inscriptum sit, eo loco statuant et id opus eidem locent praetoribusque, qui aerario praesunt, inperent, uti redemptoribus eam summam qua locaverint solvant.

3

Praescriptio deest. quod...cos. verba fecerunt de Lucari ludorum saecularium, qui senatus decrevit...uti fierent, quid de ea re fieri placeret, de ea re ita censuere: uti, quoniam ante..annos, cum item decreti essent ludi saeculares, XVviris sacris faciundis in summa constituenda senatus secutus est sacerdotibus pro ludis, quos pro salute Caesaris fecerunt, Lucaris nomine constitutam, consules iis qui aerario praesunt inperent, uti eam pecuniam dandam adtribuendam ludorum redemptoribus curent, qua eo anno C. Silano C. Furnio cos. a. d. XIII k. mart. senatus decrevit, uti ludi tum edendi propter sacrificium saeculare locarentur in ea verba, quae infra scripta sunt: .....

4

A. d. XIII k. mart. in curia Iulia. Scribundo adfuerunt M. Iunius M. f. Silanus, ... rinus, C. Asinius Cn. f. Pollio.....