SENATUS AUCTORITATES
1 Prid. kal. octobr. in aede Apollinis. Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Terentina. Quod M. Marcellus cos. verba fecit de provinciis consularibus, de ea re ita censuerunt: uti L. Paulus C. Marcellus cos., cum magistratum inissent, ex kal. mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex kal. mart. ad senatum referrent, neve quid coniunctim de ea re referretur a consiliis, utique eius rei causa per dies comitiales senatum haberent senatusque consultum facerent, et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, quie orum in CCC iudicibus essent ses adducere liceret; si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus cos., praetores tribunique plebis, quibus eorum videretur, ad populum plebemve ferrent; quodsi ii non tulissent, uti quicunque deinceps essent ad populum plebemve ferrent. Censuere. 2 Prid. kal. octobr. in aede Apollinis. Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus (et septem alii ut supra). Quod M. Marcellus cos. verba fecit de provinciis, de ea re ita censuerunt: senatum existimare, neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi impediendi, moram adferre oportere, quominus de re publica populi Romani quam primum ad senatum referri senatique consultum fieri possit; qui impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. Si quis huic senatusconsultum intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum primo quoque tempore referri. Huic senatusconsultum intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa tribuni plebis. 3 Item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. Si quis huic senatusconsultum intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q. t. ad hunc ordinem referri. Huic senatusconsultum intercessit C. Coelius, C. Pansa tribuni plebis. 4 Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore optinerent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex senatusconsultum cum imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere: si ex eo numero, quos ex senatusconsultum in provincias ire oporteret, ad numerum non essent, qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum praetorum fuisset, neque in provincias profecti essent, ita sorte in provinciam proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tunc deinceps proximi cuiusque collegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret. Si quis huic senatusconsultum intercessisset, auctoritas perscriberetur. Huic senatusconsultum intercessit C. Coelius, C. Pansa tribuni plebis. |