SCC. DE THISBENSIBUS
1 Q. Maenius T. f. praetor senatum consuluit in comitio a. d. VII idus octobres. Scribendo adfuerunt M'. Acilius M'. f. Voltinia, T. Numisius T. f. quod Thisbenses verba fecerunt de rebus ad se pertinentibus, qui in amicitia nostra permanserunt, ut sibi darentur, quibus res ad se pertinentes exponerent, de ea re ita censuerunt: ut Q. Maenius praetor ex senatu quinque delegaret, qui sibi e re publica fideque sua viderentur. Censuere. 2 Pridie idus octobres. Scribendo adfuerunt P. Mucius Q. f., M. Claudius M. f., M'. Sergius M'. f. 2.1 Item quod iidem verba fecerunt a) de agro et de portibus* reditibusque et de saltibus, qui eorum fuerant, eos per nos quidem habere licere censuerunt. b) De magistratibus et de delubris reditibusque eorum ut ea ipsi obtinerent, de ea re ita censuerunt: qui in amicitiam nostram venerunt, antequam C. Lucretius exercitum ad oppidum Thisbas admovit, ut ii decem annis proximis obtinerent. Censuere. c) De agro et aedibus et bonis suis, cuiuscumque quid eorum fuit, ut sua sibi habere liceret. Censuere. 2.2 Item quod iidem verba fecerunt, ut qui transfugae ipsorum ibi exules essent, arcem iis ut communire liceret, et ibi ii habitarent, uti significaverunt, ita censuerunt: ut ibi habitarent et id communirent. Censuere. 2.2a Oppidum communiri non censuerunt. 2.3 Item quod iidem verba fecerunt, aurum, quod contulerant in coronam, ut in capitolio coronam ponerent, iis uti significaverunt, ut ipsis redderetur, ut eam coronam in Capitolio ponerent, ita reddi censuerunt. 2.4 Item quod iidem verba fecerunt a) homines, qui adversus rem publicam nostram ipsorumque essent, ut ii detinerentur, de ea re, ut Q. Maenio praetori e re publica fideque sua videbitur, ita fieri censuerunt. b) Qui in alia oppida abierunt neque ad praetorem a nobis missum adfuerunt, ut ne in ordinem regrederentur, de ea re ad A. Hostilium consulem litteras dari censuerunt, ut de ea re animadverteret, uti ipsi e re publica fideque sua videretur. Censuere. 2.5 Item quod iidem verba fecerunt de causis Xenopithidis et Mnasidis ut Chalcide dimitterentur, et Damocrita Dionysii filia Thebis itidem, de iis civitatibus dimittendas esse censuerunt, et ut Thisbas ne redirent. Censuere. a) Item quod eas mulieres urnas cum pecunia ad praetorem tulisse dixerunt, de ea re posthac coram C. Lucretio deliberandum esse censuerunt. 2.6 Item quod iidem Thisbenses significaverunt de frumento et oleo sibi societatem cum Gnaeo Pandosino fuisse, de ea re, si iudices accipere vellent, iis iudices dandos esse censuerunt. 2.7 Item quod iidem verba fecerunt de litteris dandis Thisbensibus in Aetoliam et Phocidem, de ea re Thisbaeis et Coronaeis in Aetoliam et Phocidem et si quo ad alias civitates vellent, litteras benignas dandas esse censuerunt. |