SENATUSCONSULTUM DE TIBURTIBUS
L. Cornelius Cn. f. praetor senatum consuluit a. d. III nonas maias sub aede Kastorus. Scr. adf. A. Manlius A. f., Sex Iulius...., L. Postumius Sp. f. quod Tiburtes* verba fecistis quibusque de rebus vos purgavistis, ea senatus animum advortit ita uti* aequom fuit: nosque ea ita audiveramus, ut vos dixsistis* vobis* nuntiata* esse. Ea nos animum nostrum non inducebamus* ita facta esse propter ea quod scibamus ea vos merito nostro facere non potuisse, neque vos dignos esse, qui* ea faceretis, neque id vobis* neque rei publicae* vostrae oitile esse facere. Et postquam vostra verba senatus audivit, tanto magis animum nostrum inducimus*, ita uti* ante arbitrabamur, de eis* rebus af vobis* peccatum non esse. Quonque de eis* rebus senatui* purgati estis, credimus, vosque animum vostrum inducere* oportet, item vos populo Romano purgatos fore. |