SENATUSCONSULTUM VOLUSIANUM
Q. Volusio, P. Cornelio cos. VI non. mart. senatusconsultum quod Q. Volusius, P. Cornelius verba fecerunt de postulatione necessariorum Alliatoriae Celsillae, quid de ea re fieri placeret, de ea re ita censuerunt: cum senatusconsultum, quod factum est Hosidio Geta et L. Vagellio cos., clarissimis viris, ante diem X. k. oct. auctore divo Claudio, cautum esset, ne quis domum villamve dirueret, quo plus sibi adquireret, neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve, poenaque in emptorem, qui adversus id senatusconsultum fecisset, constituta esset, ut qui quid emisset duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogeretur et eius qui vendidisset inrita fieret venditio, de iis autem, qui rerum suarum possessores futuri aliquas partes earum mutassent, dummodo non negotiationis causa mutassent, nihil esset novatum; et necessari Alliatoriae Celsillae, uxoris Atilii Luperci ornatissimi viri, exposuissent huic ordini, patrem eius Alliatorium Celsum emisse fundos cum aedificis in regione mutinensi, qui vocarentur campi macri, in quibus locis mercatus agi superioribus solitus esset temporibus, iam per aliquod annos desisset haberi, eaque aedificia longa vetustate dilaberentur neque refecta usui essent futura, quia neque habitaret in iis quisquam nec vellet in deserta ac ruentia commigrare: ne quid fraudi multae poenaeque esset Celsillae, si ea aedificia, de quibus in hoc ordine actum esset, aut demolita fuissent, aut ea condicione sive per se sive cum agris vendidisset, ut emptori sine fraude sua ea destruere tollereque liceret; in futurum autem admonendos ceteros esse, ut apstinerent se a tam foedo genere negotiationis, hoc praecipue saeculo, quo excitari nova et ornari universa, quibus felicitas orbis terrarum splenderet, magis conveniret, quam ruinis aedificiorum ullam partem deformari italiae et adhuc retinere priorum temporum incuriam quae universa affecisset, ita ut diceretur senectute ac tumulo iam rem Romanam perire. Censuere. In senatu fuerunt..... |