FRAGMENTA VATICANA.
Ex empto et vendito Ex empto et vendito Qui a muliere sine tutoris auctoritate sciens rem mancipi emit vel falso tutore auctore quem sciit non esse, non videtur bona fide emisse itaque et veteres putant et Sabinus et Cassius scribunt. Labeo quidem putabat nec pro emptore eum possidere, sed pro possessore, Proculus et Celsus pro emptore, quod est verius: nam et fructus suos facit, quia scilicet voluntate dominae percipit et mulier sine tutoris auctoritate possessionem alienare potest. Iulianus propter Rutilianam constitutionem eum, qui pretium mulieri dedisset, etiam usucapere et si ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum usucapere. Papinianus libro III responsorum. Usurae venditori post traditam possessionem arbitrio iudicis praestantur; ante traditam autem possessionem emptori quoque fructus rei vice mutua praeberi necesse est: in neutro mora considerabitur. Venditor, qui legem commissoriam exercere noluit, ob residuum pretium iudicio venditi recte agit, quo secuto legi renuntiatum videtur. Qui die transacto legem commissoriam exercere voluit, postea variare non potest. Papinianus libro III responsorum.+ Aede sacra terrae motu diruta locus aedifici non est profanus et ideo veniri non potest. Mulier servam ea lege vendidit, ut, si redisset in eam civitatem, unde placuit exportari, manus iniectio esset. Manente vinculo servitutis si redierit, quae vendidit manum iniciet et ex iure concesso mancipium abducet. Post manumissionem autem si redierit, in perpetuam servitutem sub eadem lege publice distrahetur. Quae vendidit si manum iniecerit non liberatae, mancipium retinere poterit ac manumittere; adimi quippe libertatem et publice venditionem ita fieri placuit propter pericula venditorum, qui vel metuentes servis suis offensam vel duritiam possunt paenitendo remittere. Quo minus possessio rei venditae tradatur empti iudicio, decem annorum praescriptione non inpeditur. Evictione citra dolum emptoris et iudicis iniuriam secuta duplum exempti iudicio secundum legem contractus praestabitur. Creditor a debitore pignus recte emit, sive in exordio contractus ita convenit sive postea; nec incerti pretii venditio videbitur, si convenerit, ut pecunia fenoris non soluta creditor iure empti dominium retineat, cum sortis et usurarum quantitas ad diem solvendae pecuniae praestitutam certa sit. Iniquam sententiam evictae rei periculum venditoris non spectare placuit neque stipulationem auctoritatis committere. Convenit ad diem pretio non soluto venditori alterum tantum praestari. Quod usurarum centesimam excedit, in fraudem iuris videtur additum. Diversa causa est commissoriae legis, cum in ea specie non fenus inlicitum exerceatur, sed lex contractui non inprobabilis dicatur. Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor restituere non cogetur, tametsi maxime fideiussores evictionis offerantur, cum ignorans possidere coeperit. Nam usucapio frustra complebitur anticipata lite nec oportet evictionis securitatem praestari, cum in ipso contractus limine domini periculum immineat. Venditor si per conclusionem imaginarium colonum emptoris decipiendi causa subposuit, ex empto tenebitur, nec idcirco recte defenditur, si, quo facilius excogitatam fraudem retineret, colonum et quinque annorum mercedes in fidem suam recipiat. Alioquin si bona fide locavit, suspectus non erit. Lege venditionis inempto praedio facto fructus interea perceptos iudicio venditi restitui placuit, quoniam eo iure contractum in exordio videtur, sicuti in pecunia quanto minoris venierit ad diem pretio non soluto. Cui non est contrarium, quod iudicium ab aedilibus in factum de reciperando pretio mancipii redditur, quia displicuisse proponitur: quod non erit necessarium, si eadem lege contractum ostendatur. Fructus pendentes etsi maturi fuerunt, si eos venditor post venditionem ante diem solvendi pretii percepit, emptori restituendos esse convenit, si non aliud inter contrahentes placuit. Vino mutato periculum emptorem spectat, quamvis ante diem pretii solvendi vel condicionem emptionis inpletam id evenerit. Quod si mille amphoras certo pretio corpore non demonstrato vini vendidit, nullum emptoris interea periculum erit. Evictis agris quanti emptoris interest iudicio empti lis aestimatur. Quod si ab initio convenit, ut venditor pretium restitueret, usurae quoque post evictionem praestabuntur, quamvis emptor post dominii litem inchoatam fructum adversario restituat; nam incommodum medii temporisdamnum emptoris est. Secundum ius in facinorosos... emptores inquietari, sed actione fiduciae...* Valeriano III et Gallieno II conss... Gallienus aug.... Res pupillorum a creditoribus patris propter debita paterna iure vindicari nullo possunt. Si igitur abstinuisti paterna hereditate non agnita, contra venditionem a creditoribus patris tui rei tuae factam praesidem adi, qui inquietari te in possessione non sinet...* Saeculare II et Donato conss. .... Per Iulium Menophilum spectabilem virum... auxilium non potest denegari... pecuniam creditoribus... habere non potuit in poss... et usurarum, quia in commun...* Kal. Iuliis Viminacii... Gallienus aug.... alienandae non sunt. Aditus itaque... cedente eius iussione qui i...* Pp. VIIII kal. nov. Patavii?... Diocletianus et Maximus Constantius Atiniae Plotianae. Si deserta praedia... ob cessationem conlationum... distracta vera fide comparasti et venditionem sollemniter perfecisti, venditio... necessitate facta convelli non debet... Diocletianus Aurelio Leontio. Cum speciem venditam violentia ignis, qui nunc per poc... grassatus est, absumptam dicas, si venditionem nulla condicio suspenderat, amissae rei periculum te non adstringet.* Pp. III non. nov. Atubino Diocletiano aug. II et Aristobulo conss. Diocletianus Claudia... emptori indemnita... possessionem venditam esse cog... ex qualitate rei perdoctus...* Diocletiano aug. II et Aristobulo conss... Gallienus aug.... mtico possessionem paternam... ab aliquo directi iuris emptore...* Gallieno u et Faustino conss... Necessitatibus urguentibus pater... vivis parentibus placuit... i familia longa aetate...*e praef. Urbi v. c.* pp. II kal.... conss. Ium fortunatum militem... e controversia moveri consti ipso aug. III consule. Alexander aug.... vendendarum possessionum..... ii neque alienare eas neque...* Agricola et Clementino conss. .... Sabiniani non oportuit post interpo... cari. Praepropere igitur procurator... rationis meae possessiones... ium nec emptor ignora... ordine audietur.* Pp. kal.... Aurelianus aug.... Si praedii, de quo controversia est inter vos, ita in possessione fuisti, ut proponis, et inde... eiectus inveniris, is erit... v. c. Pro sua aequitate ad effectum...* Aureliano et Basso conss... .... carissime nobis. Tenes tu quidem... liquidissime et lites dirimis... tum statutis tuis non cu... e incipient discedere... in diversum eventum sententiae... litigabatur, insidunt partium allegationibus... u et interpretationem diversam... est, non censui: quasi vero in ea. Aditus competens iudex considerato tutelae iudicio eam curabit ferre sententiam, quam agnitam legibus esse providerit.* Pp. IIII kal. sept. Constantino et Licinio augg. II conss. Augg. et caess. Rutiliae Primae. Ingenuos progenitos servitutis adfligi dispendiis minime oportere etiam nostri temporis tranquillitate sancitur, nec sub obtentu initae venditionis inlicite decet ingenuitatem infringi. Quare iudicem competentem adire par est, qui in liberali causa ea faciet compleri, quae in huiuscemodi contentionibus ordinari consuerunt, secundum iudiciariam disciplinam partibus audientiam praebiturus.* Pp. ibid. aug. Romae Constantino et Licinio augg. IIII conss. Augg. et caess. Flaviae Aprillae. Cum profitearis te certa quantitate mancipium ex sanguine comparasse, cuius pretium te exsolvisse dicis et instrumentis esse firmatum, hoc a nobis iam olim praescriptum est, quod, si voluerit liberum suum reciperare, tunc in eius locum mancipium domino dare aut pretium quo valuisset numeraret. Etiamnunc, si a suis parentibus certo pretio comparasti, ius dominii possidere te existimamus. Nullum autem ex gentilibus liberum adprobari licet.* Subscr. XII kal. aug. Constantino aug. III cons. Augg. et caess. Nulla verecundiae vel quietis mora vel quolibet intervallo cunctandi passim nunc singuli, modo populi proruentes nostros in obtutus sic uniformes querellas isdem fere sermocinationibus volutarunt, ut nec interpellantium credulitati valeret occurri nec allegationum qualitas disparari, parens carissime atque amantissime nobis. Pari siquidem exemplo vociferationibus consertis multitudines memorarunt non iuste res suas esse divenditas, aliis possidentibus se fiscalia luere, frequenti denique obsecratione delata remedium cupiverunt. His sumus valde permoti, verentes ne alicuius calliditatibus aversabili emolumento persuasi res suas venderent sine censu ac post subsidia nostrae mansuetudinis precarentur, itaque versutis calliditatis commenta miscentibus, dum insidiarum fallentium non suspicamur arcana, pro innocentiae nostrae natura ceteros aestimantes, detrimento census nocentes levaremus. Has fraudes, hos dolos, istas argutias lege prohibemus, constitutione secludimus, et idcirco iustae providentiae consulta deliberatione sancimus, ut omnino qui comparat rei comparatae ius cognoscat et censum, neque liceat alicui rem sine censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut si aliquid sine censu venierit et post ab aliquo deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id quod dedit pretium fisco vindicante deperdat. Id etiam volumus omnibus intimari nostrae clementiae placuisse neminem debere ad venditionem rei cuiuslibet adfectare et accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem contractus sollemniter explicatur, certa et vera proprietas vicinis praesentibus demonstretur: usque eo legis istius cautione currente, ut etiamsi subsellia vel ut vulgo aiunt scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur. Hinc etenim iurgia multa nascuntur; hinc proprietatis iura temerantur hinc dominiis vetustissimis molestia comparatur, cum caecitate praepropera et rei inquisitione neglecta, luce veritatis omissa nec perpetuitate cogitata dominii, iuris ratione postposita ad rei comparationem accedunt. Omissis omnibus dissimulatis atque neglectis id properant atque festinant, ut quoque ^quoquo?^ Modo cuniculis nescio quibus inter emptorem et venditorem sollemnia celebrentur: cum longe sit melius, sicuti diximus, ut luce veritatis, fidei testimonio publica voce, sub clamationibus populi idoneus venditor adprobetur, quo sic felix comparator atque securus aevo diuturno persistat. Quod pro quiete totius successionis eloquimur, ne forte aliquis venditor suum esse dicat, quod esse constat alienum, idque comparator malo venditore deterior incautus et credulus, cum testificantibus vicinis omnia debeat quaerere, ab universorum disquisitione dissimulet quem sic oporteat agere, ut nec illud debeat requiri quod ex iure dicitur: "si a domino res vendita sit". Ita ergo venditionum omnium est tractanda sollemnitas, ut fallax illa et fraudulenta venditio penitus sepulta depereat. Cui legi deinceps cuncti parere debebunt, ut omnia diligenti circumspectione quaesita per universas successiones tuto decurrant neque aliquem ex inprovidentia casum malignae captionis horrescant.* D. IIII kal. sept. a praefecto praetorio ad correctorem Piceni Aquileia.* Acc. XIIII kal. oct. Albae Constantino aug. III. cons. Augg. et caess. Basso. Valentinus Perfidiam et Maxime de illo queritur, quia a tutore processit, a quo aliquid in fortunas suas perniciosissimum proficisci minime omnium condecebat. Exuperantius v. c. Si tantum avunculus Valentino esset, nequaquam in Valentinum peccare deberet, qui nunc... Videlicet iactando numquam... fiduciam sibi esse servatam... obnoxia comparator accedi... num, proinde posthac saltim... fraudesque talia dissemina..... centur nullus aditus fictis c... dolis relinquatur ingenui... ad provincialium preces dudum est constitutum... Satisfacere vel nollent pub... summa re levaret. Iam nunc i... constituimus perspicue lege sancire, ut quaecumque pro reliquis in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis luxu ac nequitia perditorum hominum prodigorumque in fundis atque mancipiis vel in quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur et ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiuscemodi sub hastae sollemnis arbitrio fiscus addixerit... in iis utitur venditoris quae ob d... gi vel permissu iudicum distrahuntur..... emolumenta malle quam debita n... penes perditos maneant sib... nere contractuum tergiversatio nu... interpretationis insidias pertimes... talis accesserit ignavorum.. Si quid umquam, quo fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti fuerit impetratum, iis quae contra utilitatem provisionis huius rescripta sunt, nullus obtemperet magisque obreptivi praerogatu... tale rescriptum repellatur. Cum haec sit commissa sec... atque luxuriam ferre debem... antelucana saepius vina rede... per somnum et gulam atque lasciviam... alienare velle nec posse defend... mus est. Ita status debet esse fe... concedit qui et in satisfactio... nitas, nisi forsitan hi copiam... que repetendi, cum in praeteritum... vis omnium rerum multis ex... cum etiam minoribus, si quando aliquid eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repeTitionis facultas in omnem intercipiatur aetatem... o res obnoxiae necessitatibus... saepius respexere leges, quia paren... ut desidia mereri posse se credant...* D. IIII id. nov. Treveris. * acc.... Valentiniano nobilissimo puero et Victore conss.... Ad consularem provinciae Lugdunensis primae Modesto et Arintheo conss. .... bus tantum praedii rustici sit interdicta... nullum debitum doceatur. Haec... supplicans eugraphius memo... ad speciem fuerit ementitum... a res gesta probatur, ut precibus continetur... fuisse suggerit, Fauste carissime, aes... rem sit an in rem eius versum... t si res minori profuisse potuerit... .... emptio et venditio bona fidei auctori... supplicet memorant raptis atque... t terroris iniectum, ut ei casula... scinderet vitesque inspectori... bonam fidem gestam in possessionis... auxilium iure congruum ita faciat... as aestimet.* d. pr. non... .... te patris, ut maximus adserit, ... comparata omnium heredum commu... suam quoque consortes obtineant. De usu fructu Diocletianus et Maximus Constantius Tannoniae Iuliae. Usum fructum locari et venumdari posse a fructuario nulli dubium est. Proinde si, vendente filio tuo possessionem, etiam tu certo pretio usu fructu proprio cessisti, quem testamento mariti tui tibi relictum esse proponis, quando quidem emptorem contractus fidem commemores minime custodire, aditus Aelius Dionysius vir clarissimus amicus noster id tibi faciet repraesentari, quod te constiterit iure deposcere.* Pp. VI id. mart. Carthagini Fausto II et Gallo conss. Aurelio Loreo cui et Enucentrio. Fructuario superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur, ius utendi fruendi non tollitur.* Subscr. U id. feb. Sirmi augg. U et IIII conss. Claudio Theodoto. Habitatio morte finitur, nec proprietatem ea quae habitationem habuit legando domini vindicationem, vel debitum negando in testamento creditoris actionem excludit.* Subscr. IIII kal. oct. Viminaci caess. conss. Ulpianus lib. II. Respondit Aurelio Felici fructus ex fundo per vindicationem pure relicto post aditam hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex conducto habere actionem. Paulus lib. II Manualium ex tribus. Tametsi usus fructus fundi mancipi non sit, tamen sine tutoris auctoritate alienare eum mulier non potest, cum aliter quam in iure cedendo id facere non possit nec in iure cessio sine tutoris auctoritate fieri possit. Idemque est in servitutibus praediorum urbanorum. Idem lib. I Manualium. Actio de usu fructu isdem modis perit, quibus ipse usus fructus, praeterquam non utendo. Pecuniae quoqud usus fructus legatus per annum non utendo non perit, quia nec usus fructus est et pecuniae dominium fructuarii, non heredis est. Item. Per mancipationem deduci usus fructus potest, non etiam transferri. Per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest. Item. Potest constitui et familiae erciscundae vel communi dividundo iudicio legitimo. In re nec mancipi per traditionem deduci usus fructus non potest nec in homine, si peregrino tradatur; civili enim actione constitui potest, non traditione, quae iuris gentium est. Item. Ad certum tempus et in iure cedi et legari et officio iudicis constitui potest. Item. Ex certo tempore legari potest; sed an in iure cedi vel an adiudicari possit, variatur; videamus, ne non possit, quia nulla legis actio prodita est de futuro. Item. In mancipatione vel in iure cessione an deduci possit vel ex tempore vel ad tempus vel ex condicione vel ad condicionem, dubium est quemadmodum si is, cui in iure ceditur, dicit: "aio hunc fundum meum esse deducto usu fructu ex kal. ian. "Vel" deducto usu fructu usque ad kal. ian. decimas", vel "aio hunc fundum meum esse deducto usu fructu, si navis ex Asia venerit"; item in mancipatione: "emptus mihi esto pretio, deducto usu fructu ex kal. illis "vel" usque ad kal. illas"; et eadem sunt in condicione. Pomponius igitur putat non posse ad certum tempus deduci nec per in iure cessionem nec per mancipationem, sed tantum transferri ipsum posse. Ego didici et deduci ad tempus posse, quia et mancipationem et in iure cessionem lex XII tabularum confirmat. Num quid ergo et ex tempore et condicione deduci possit? Sequitur et legatum deduci ad certum tempus posse. Adquiri nobis potest usus fructus et per eos quos in potestate manu mancipione habemus, sed non omnibus modis, sed legato, vel si heredibus illis institutis deducto usu fructu proprietas legetur; per in iure cessionem autem vel iudicio familiae erciscundae non potest; per mancipationem ita potest, ut nos proprietatem, quae illis mancipio data sit, deducto usu fructu remancipemus. Usus fructus ad certum tempus constitutus cum adiectione temporis sui vindicari debet diversum est, si in statulibero constitutus sit; tunc enim pure vindicandus est, sicut pure vindicatur qui simpliciter constitutus est, non adiectis casibus quibus solet amitti usus fructus. Item. Si altius tollendo aget is qui in infinitum tollendi ius non habet, si non expresserit modum, plus petendo causa cadit, quasi intenderit ius sibi esse in infinitum tollere. Sicut legato usu fructu loci sine servitute iter quoque per loca testatoris debetur, ita in iure cesso iter quoque contineri neratius scribit. Usus fructus sine persona esse non potest et ideo servus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur. Legari autem ei posse dicitur, quia dies eius non cedit statim, stipulatio autem pura suspendi non potest. Quid ergo, si sub condicione stipuletur? Videamus ne nec hoc casu valeat, quia ex praesenti vires accipit stipulatio, quamvis peTitio ex ea suspensa sit. Item. Servo via inutiliter legatur, stipulatur autem eam utiliter, si dominus fundum habeat. Usus fructus do lego servo legatus morte et alienatione servi perit, si stipuletur, non perit; igitur et post mortem suam sicut cetera usum fructum servus stipulari potest; quod aliter est in legatis. Si heres fundi, cuius usus fructus ab ipso sub condicione legatus sit, usum fructum legaverit alii pure et posterior eum adquisiverit... Usus fructus existente ea desinit ad posteriorem pertinere et priori adquiritur; nec ad posteriorem redit, si prior desierit habere usum fructum... Item ac si quis usum fructum uxori pure reliquerit... Titio autem, si ea nupserit, nubente ea pertinet ad Titium..., sed is eum deinde amittet, si iuraverit mulier secundum legem Iuliam...: Ad mulierem tamen usus fructus non redit: legis enim beneficium, quatenus pervenit, usum fructum sublatum semel... non restituit. Sed videamus, quid dicendum sit, si Titius postquam usus fructus ad eum pervenit... Capite deminutus sit: nihil enim habuit, quod amitteret... Titio ac si ipsum testator expressisset..... legaverit meviae, deinde Titio... Ulpianus lib. XVII ad Sabinum. Verum est usu fructu legato diem semel tantum cedere. Quamquam enim usus fructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius, qui fruitur et utitur, tamen ei semel cedit dies. Item. Dies autem usus fructus item usus non prius cedet quam adita hereditate. Et Labeo quidem putabat etiam ante aditam eam diem eius cedere ut reliquorum legatorum; sed est verior Iuliani sententia, secundum quam tunc constituitur usus fructus, cum quis iam frui potest. Item. Amitti autem usum fructum capitis minutione constat nec solum usum fructum, sed etiam actionem de usu fructu: scilicet si Titio usum fructum... testamento vel per fideicommissum lego vel relinquo et die eius cedente is capite minutus est... agere non potest. Et parvi refert, utrum iure sit constitutus usus fructus an vero tuitione praetoris; proinde usus fructus licet in fundo stipendiario vel tributario, item in fundo vectigali vel superficie non iure constitutus capitis minutione amittitur..... capitis minutio extinguit usum fructum... Item. Sed ita demum amittitur capitis diminutione usus fructus, si iam constitutus est; ceterum si ante aditam hereditatem aut ante diem cedentem quis capite minutus est, constat non amitti et ita Iulianus lib. XXXV Digestorum scribit: quare si tibi usus fructus per vindicationem fuit ex die legatus et capite minueris, antequam dies venit... non nocebit tibi capitis diminutio: hodie enim incipit. Item. Usque adeo autem capitis diminutio eum demum usum fructum perimit. Qui iam constitutus est, ut, si in singulos annos vel menses vel dies legatus sit, is demum amittatur qui iam processit. Item. Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita nec capitis diminutione amissum denuo legari prohibemur, ut adiciatur "quotiensque capite minutus erit "vel sic" quotiens amissus erit, ei lego;... et tunc si capitis minutione amittatur, repetitus videbitur... iorum ante aditam hereditatem.... Papinianus liber VII responsorum... netur... Item. Equis per fideicommissum relictis ut fructus post moram fetus quoque praestabitur; sed fetus secundus ut causa, sicut partus mulieris. Quod si gregem reliquit, vel morae actio supervacanea est, cum fetus gregem relictum sequatur... Item... um usu fructu legato. Ulpianus:... usum fructum posse legari... .... escendum ut ne in cuius... m. Summam igitur senatus consulti sententiam eam puto... ate usus fructus caperet cete... n ea aut in re nova omnes... fructum sed in veteribus rebus... diserte ibi scriptum est. Verendum... ae... Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Usu fructu legato (nam iter non recipit hanc quaestionem), quia et dividi potest, videamus quomodo lex Falcidia in eo locum habere possit. Et veteres quidem aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum, quantum sit in legato sed Aristo a veterum opinione recessit; ait enim posse quartam ex eo sic ut ex corporibus retineri idque Iulianus probat... Paulus l. XIII? responsorum..... Testamento ita cavit: do lego eidem seiae uxori meae bonorum meorum partis eius, filius meus qua mihi pro parte heres est, usum fructum... Eum in diem quo legitimae aetatis erit filius... et ab ea satisdationem exigi veto, ita tamen, ut ab ea filius meus alatur... et studiis liberalibus instituatur. Quaesitum est de satisdatione fideicommissaria. Paulus respondit uxorem de... iussu praetoris non debere compelli ad satisdationem eam... Si fundi usus fructus fuerit legatus et sit ager, unde palo in fundum, cuius usus fructus legatus est, solebat paterfamilias uti vel salice vel harundine, puto fructuarium hactenus uti posse, ne ex eo vendat, item si salicti ei vel silvae palaris vel harundineti usus fructus sit legatus tunc enim et vendere potest. Nam et trebatius scribit silvam caeduam posse fructuarium caedere, sicut pater familias caedebat. Item ut harundinetum caedat fructuarius, quod caedendi causa paterfamilias alebat, non, puto, prohibetur. Vendere autem non poterit, si paterfamilias vendere non solebat, sed ipse uti; ad modum enim referendum est, et ad qualitatem utendi.... Cassius autem usum fructum... ligni tignari quoque usum fructum ita quidem habebit fructuarius..... ut eo utatur in aedificia, quae eius tantum agri causa facta sunt, sed neque alio modo... ea adhibeat nec vendat. Sed tamen cum constet arbores demortuas ad fructuarium pertinere... ceteraeque materiae... sequuntur, numquid... ad proprietarium spectet ut... Trebatius autem simpliciter... esse eas fructuarii... fructuarium adm... Similiter de ligno Labeo ait usque ad usum suum et villae posse usu fructuarium ferre nec materia eum pro ligno usurum, si habeat unde utatur ligno. Idem ait usurum eum arboribus evulsis vel vi ventorum etiam deiectis, puto tamen usque ad usum suum; alioquin et si totus ager sit hunc casum passus, omnes arbores auferret fructuarius. Materiam tamen ipse succidere quantum ad villae refectionem poterit, ut putat Neratius lib. III membranarum, quemadmodum calcem, inquit, coquere vel harenam fodere aliudve quid aedificio necessarium sumere... .... apud Labeonem agitat... pertinere, quamvis Proculus non... Nunc videndum, si fructus servi legatus sit... quid contineatur legato. Quidquid is ex opera sua adquirit vel ex re fructuarii, ad eum pertinet, sive mancipio accipiat sive stipuletur; quidquid autem extra duas causas adquirit, proprietario adquirit. Et is he res instituatur vel legatum accipiat puto proprietario quaeri, quamvis Labeo distinguat, cuius gratia heres instituitur vel legatum acceperit. Sed sicuti stipulatione fructuario adquirit, ita etiam paciscendo eum adquirere exceptionem fructuario Iulianus XXXV digestorum scribit, idemque et si acceptum rogaverit, liberationem ei parere. Quoniam autem diximus quod ex operis adquiritur ad fructuarium pertinere, sciendum est etiam cogendum eum operari; etenim modicam quoque castigationem fructuario competere Sabinus respondit et Cassius lib. VIII iuris civilis scripsit, ita ut neque torqueat neque flagellis caedat. Iidem fructum operae gladiatoriae eius usque ad praemia fructuario putant competere posse, ut vero pugnet, cogi non posse... Idem et Sabinus, quamvis navis usu fructu legato navigatum mittendam putet, licet naufragii periculum immineat;..... neque id contrarium et supra dictis; naves enim ad hoc parantur ut navigent; homine autem aliter uti possumus. .... Si quis tibi fundos et mancipia donavit partisque alterius eorum usum fructum interveniente recepit stipulatione, ... ius utendi fruendique partis alterius... in diem vitae suae ex voluntate sua retinet... a habuerit usque in... us partis alterius adpro...<et paterno conss.> .... usu fructu pluribus liberis per vindicationem legato si ex his aliqui mortuus erit, pars eius fratribus adcrescit... Quod si per damnationem legaverit,... ceteris quibus legaverit liberis mortui pars non adcrescit... Quotiens usus fructus legatus est, est inter fructuarios ius adcrescendi, sed ita, si coniunctim sit usus fructus relictus nec nisi in do lego legato. Ceterum si separatim unicuique partis rei usus fructus sit relictus, sine dubio ius adcrescendi cessat. Denique apud Iulianum lib. XXXV digestorum quaeritur, si communi servo usus fructus sit relictus et utrique ex dominis adquisitus sit, an altero repudiante vel amittente usum fructum alter totum habeat. Et Iulianus quidem putat ad alterum pertinere et licet dominis usus fructus non aequis partibus, sed pro dominicis adquiratur, tamen persona ipsius, non dominorum inspecta ad alterum ex dominis pertinere non proprietati accedere... Idem ait et si communi servo et separatim Titio usus fructus legatus sit, amissam partem usus fructus non ad titium, sed ad solum socium pertinere debere quasi solum coniunctum. Quam sententiam neque Marcellus neque Mauricianus probant; Papinianus quoque libro XVII quaestionum ab ea recedit. Quae sententia nerati fuerit, est libro I responsorum relatum. Sed puto esse veram Iuliani sententiam; nam quamdiu vel unus utitur, potest dici usum fructum in suo esse statu. Pomponius ait libro VII ex Plautio, relata Iuliani sententia, quosdam esse in diversam opinionem; nec enim magis socio debere adcrescere, quam deberet ei, qui fundi habens usum fructum partem usus fructus proprietario cessit vel non utendo amisit. Ego autem Iuliani sententiam non ratione adcrescendi probandam puto, sed eo, quod quamdiu servus est, cuius persona in legato spectatur, non debet perire portio. Urgetur tamen Iuliani sententia argumentis Pomponi quamquam Sabinus responderit, ut et Celsus libro XVIII digestorum refert, eum, qui partem usus fructus in iure cessit, et amittere partem et ipso momento recipere. Quam sententiam ipse ut stolidam reprehendit etenim esse incogitabile eandem esse causam cuique et amittendi et recipiendi. Iulianus scribit, si servo communi et Titio usus fructus legetur et unus ex dominis amiserit usum fructum, non adcrescere Titio, sed soli socio, quemadmodum fieret, si duobus coniunctim et alteri separatim esset relictus. Sed qui diversam sententiam probant, quid dicerent? Utrum extraneo soli an etiam socio adcrescere? Et qui Iulianum consuluit, ita consuluit, an ad utrum pertineat, quasi possit et ipsi socio adcrescere. Atquin quod quis amittit, secundum Pomponi sententiam ipsi non accedit. Interdum tamen etsi non sint coniuncti, tamen usus fructus legatus alteri adcrescit, ut puta si mihi fundi usus fructus separatim totius et tibi similiter fuerit usus fructus relictus; nam ut Celsus libro XVIII digestorum et Iulianus libro XXXV scribunt, concursu partes habemus. Quod et in proprietate contingeret; nam altero repudiante alter totum fundum haberet. Sed in usu fructu hoc plus est (contra quam Atilicinum respondisse A |