|  |



. II, . 43

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 43. (43) 112 , , [ ] . . , , , [ ] , . , [] [] , , . . , . , ;   . , . , .
  • 113 , , . , , , . , , , . , , , , . . - , . , , . , [] , [] .
  • (44) 114 , , : [ ] , , , . , ; -. , , , , . , , 80. , , 81.
  • 43. (43) [112] Igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus, quorum ictu concuti aëra verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas.
  • [113] posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum, dum rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita. hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.
  • (44) [114] Simili modo ventos vel potius flatus posse et arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim, posse et aquis aëra exspirantibus, qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes, posse et solis inpulsu agi, quoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctus aëris, pluribusque etiam modis. namque et e fluminibus ac nivibus et e mari videmus, et quidem tranquillo, et alios, quos vocant altanos, e terra consurgere. qui, cum e mari redeunt, tropaei vocantur, si pergunt, apogei.


  • 80   e terra consurgere. .
  • 81 , ,   . τροπαίοι ἀπόγαιοι, .
  • 1327002034 1327002020 1327002037 1327002044 1327002045 1327002046