|  |



. II, . 47

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 47. (46) 119 , ,   , ,   82. , , , : [] . . . (Subsolanus), ;   - (Vulturnus), . (Auster).   - (Africus). - 83.   (Favonius),   - (Corus), - .   ,   - (, Aquilo), -: .
  • 120 : , ;   - ; , ;   , , . . ,   . , . , . [ ] ,
  • 121 . , [ ] . , 84   . , [] . , , , : . 85, . , .
  • (47) 122 . , 25- , . [10  ] , [] , ; [ ] , . , [21  ] , , . 86, 60- , .
  • 123   . [10  ] ,   25- , ;   , . , , . [20 ,] . - , .
  • 124   87  . , , . , , . , 11- . - . ; - ().
  • 125 44 , [13  ] . -   , - . - , -.   , . . , . - , , ; .
  • (48)126   , . - . . - . , , . - - , , . - ,   -. , - . , .
  • 127 -. , ; , , , . , , . , , [ ]. 88 ,   -, . , , . , : , - .
  • 128 , , . [ ] , , (a laevo latere in dextrum, ut sol, ambiunt). , . , , ; , , [ ] , . , , , [] ,   .
  • 129 , - . , . , . [] , . : , , . , . ; , .
  • 130 89, , ( ), , . , .
  • 47. (46) [119] Veteres quattuor omnino servavere per totidem mundi partes ideo nec Homerus plures nominat hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten, hunc Graeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus septentrio, interque eum et exortum solstitialem aquilo, aparctias et boreas dicti.
  • [120] numerosior ratio quattuor his interiecerat, thrascian media regione inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque caecian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem Libonotum. nec finis. alii quippe mesen nomine etiamnum addidere inter borean et caecian, et inter eurum notumque euronotum. sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron, paulo ab argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. aliubi flatus idem Olympias vocatur.
  • [121] consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit. caecian aliqui vocant Hellespontian, et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia inferior, Ostiam plerumque secto Ligustico mari perferens. idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est, sed ne Viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens: paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille ventorum coercitus! et austros in Aegyptum penetrare negat Fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam et tempore et fine dicto.
  • (47) [122] Ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii XXV obtinente partem. is dies sextus Februarias ante idus. conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam a. d. VIII kalendas Martias chelidonian vocant ab hirundinis visu, nonnulli vero ornithian, uno et LXX die post brumam ab adventu avium flantem per dies VIIII. favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus.
  • [123] dat aestatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est. huius exortum diebus VIII ferme aquilones antecedunt, quos prodromos appellant.
  • [124] post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus XL. quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur XI diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vulturnus.
  • [125] post id aequinoctium diebus fere IIII et XL vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen ii dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia cogit.
  • (48) [126] Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et vicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt. umidi Africus et praecipue auster Italiae. narrant et in Ponto caecian in se trahere nubes. sicci corus et vulturnus, praeterquam desinentes. nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente.
  • [127] saluberrimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur. in Hispania et Asia ab oriente flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in partibus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et duo naturam cum situ: auster Africae serenus, aquilo nubilus.
  • [128] omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex parte autem ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone, quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo.
  • [129] ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus. itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae adaperuere caelum.
  • [130] omnium quidem si libeat observare minimos ambitus redire easdem vices quadriennio exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de generalibus ventis haec.


  • 82   , , ,   . . ., 2000. . 61; . . . [Od. V. 295296].
  • 83-   , , ( ); , . liba lips (. .  - ). , .
  • 84   ( II . . .) , .
  • 85   , I . . .  I . . ., Causarum naturalium libri ( ), . , . I, (   ).
  • 86   . ὄρνις .
  • 87 -     , ,   ( ἄνεμοι, ), , , . ἐτησίαι ἔτος, , - ( ), (., ,   ).
  • 88   . II, , . V, (), , : . , Asia Propria: , , .
  • 89   ( . IV . . ., ), , 27 , , () ; IIIII . . ., .
  • 1260010404 1260010403 1260010401 1327002048 1327002049 1327002050