|  |



. II, . 103

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 103. (106) , . ,   .   , . , , . , . , , ,   ,   , 167. ,   . , , , , ́, . .
  • 225 , , , . , , , . [] , . , , . , [ - ], 20 . .
  • 226 [ ] , , . , , . [ ] , , , . [ ] [ ], ; , , [] . [] , , . , [ ,] , .
  • 227 : [ ,] . , [] : 168 [ ]. : , [ ], [ ], . [] , ,   . [-, ] , . , , 169.
  • 228 , , , , . , - ἀναπαυόμενον []. , . . [ ], , , . . , : .
  • 229 [] , . , . , , , . 170 , . , 171.
  • 230 [ ] , ; , ,  . , , , ,   , [. ξανθός, . , ]  , . , , , , . [.  209, 226] , , . . , (acidula), . [ ].
  • 231 , (Mucianus ter consul), 172, Θεοδοσία, . , , . , , , . 173 , [ ] , . ( , ).
  • 232 174 .   ,   , . [] . : , , . , ,   , .
  • 233 , , ? : ,   , ; ; [  ], , , ; , , ; , ; , ;
  • 234 , . , . , , . [ :] ; ,   , 50 100 .
  • (107) 235 , , . [] .
  • 103. (106) mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. dulces mari invehuntur, leviores haut dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se supermeant alias, ut in Fucino lacu invectus Pitonius amnis, in Lario Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno Ollius, in Lemanno Rhodanus: hic trans Alpis, superiores in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis.
  • [225] quidam vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte Athenis mersa sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate campo fluvius mersus post XX milia passuum exit et in Aquileiensi Timavus.
  • [226] nihil in Asphaltite Iudaeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniae maioris Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino iuxta oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis flumine adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. similiter in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu eius aquae. in exitu paludis Reatinae saxum crescit [et in Rubro mari oleae virentesque frutices enascuntur].
  • [227] Sed fontium plurimorum natura mira est fervore, idque etiam in iugis Alpium ipsoque in mari inter Italiam et Aenariam in Baiano sinu et in Liri fluvio multisque aliis. nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias insulas et Aradum et in Gaditano oceano. Patavinorum aquis calidis herbae virentes innascuntur, Pisanorum ranae, ad Vetulonios in Etruria non procul a mari pisces. in Casinate fluvius appellatur Scatebra, frigidus, abundantior aestate; in eo, ut in Arcadia Stymphali, nascuntur aquatiles musculi.
  • [228] in Dodone Iovis fons, cum sit gelidus et inmersas faces extinguat, si extinctae admoveantur, accendit. idem meridie semper deficit, qua de causa ἀναπαυόμενον vocant, mox increscens ad medium noctis exuberat, ab eo rursus sensim deficit. in Illyricis supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur. Iovis Hammonis stagnum, interdiu frigidum, noctibus fervet. in Trogodytis fons Solis appellatur dulcis et circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctis media fervore et amaritudine infestatur.
  • [229] Padi fons mediis diebus aestivis velut interquiescens semper aret. in Tenedo insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab aestivo solstitio exundat, et in Delo insula Inopus fons eodem quo Nilus modo ac pariter cum eo decrescit augeturve. contra Timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum aestu maris crescunt minuunturque. in agro Pitinate trans Appenninum fluvius Novanus, omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur.
  • [230] In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in Boeotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. in Ponto fluvius Axiaces rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem significans. Brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. Lyncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno.
  • [231] Andro in insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper vini saporem fundere Mucianus ter consul credit. dies Θεοδοσία vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mortiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes.
  • [232] in Comensi iuxta Larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus.
  • [233] Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicut illa permira naturae opera, aes ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus;
  • [234] marinas tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum harenas flammarum globo eructet.
  • (107) [235] namque et ignium, quod est naturae quartum elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis.


  • 166   . . 75.
  • 167   . ;   . ;   . -;   . ;   . ;   . ;   .
  • 168   . . 146.
  • 169   . . 10 . XXXI.
  • 170   .  225.
  • 171 ,   XVII . . , Novanus  Vomanus, III. 110.   (, ) , .  226. (torrens) ( .) hot, , solstitiis torrens, bruma siccatur.
  • 172 , ,   , , (   , . . 5 ). , , (Mucianus ter consul  52, 70 74 . . .). , : , , , . . , , .
  • 173   . .
  • 174   .  224.
  • 1327002037 1327002042 1327002043 1327002104 1327002105 1327002106