|  |



III, . 14

: . . 4 (13). . , -, 2010. . 393454.
. . . .
1906 . (ed. C. Mayhoff).

14. (19) 112 [ ] , . , , (Gallia Togata). [] : , . ,   , . , , 139.

113 , 300 . [] , [] , , - [] ,   . , [ ] , , [], , , , , , ( ), , -. [] - . [] -, -, ,   [ ]   , , , . .

114[], , ; , , ( ,   ), , , , , , , , , , ; , ; , ; ; -- ; , , . [ - ] . [  113] , ( ) ( ). , , ; , , . [  113] , 963 140.

14. (19) [112] Iungetur his sexta regio Vmbriam conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Vmbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Vmbrorum gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent. [113] trecenta eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. nunc in ora flumen Aesis, Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum, Tuder. de cetero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Sallentini, Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses, Forobrentani, Forosempronienses, Iguini, Interamnates cognomine Nartes, Mevanates, Mevaniolenses, Matilicates, Narnienses, quod oppidum Nequinum antea vocitatum est, [114] Nucerini cognomine Favonienses et Camellani, Ocriculani, Ostrani, Pitinates cognomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, Sarsinates, Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Tadinates, Trebiates, Tuficani, Tifernates cognomine Tiberini et alii Metaurenses, Vesinicates, Vrvinates cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visuentani. in hoc situ interiere Feliginates et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo quod Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. interiere et Arinates cum Crinivolo et Vsidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra scriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit.


  • 139   . ὄμβρος ,   . . imber ( ).
  • 140   , 168 . . ., . , , . . ( 963 ).
  • 1327002050 1327002032 1260010121 1327003015 1327003016 1327003017