|  |



. IV, . 1

: . 3. , 2007. . 110142.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
1 2 3 4 5

(1)  1 . [] , , [] 1925 . [] , , , , , , , , , , ,   , , , , , , , . [] , .

2 . , ; , ; , ; ; ; ; [] , , ,   [] ; . 1. 3 (Epiros ipse) , , .   , ,   . [ ] .

4 , -; ; ; ; .   , [ ] 37 , 15 . , 35   , . [ ]   , (mirabilis omnia sua mirantibus). (oppidum) ,     (civitas) , [ ] .

(2) 5 . : , ,   , . , , [ ]   , . [, ], , , , . , [ ], 1, .   , - . : , , . , , , , , , .

(1) [1] Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit montibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX|XXV passuum. in eo Epiros, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab alio mari eadem Phocis et Locris, Doris, Phthiotis, Thessalia, Magnesia, Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur.

[2] Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti, Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassopaei, Dryopes, Selloe, Hellopes, Molossi, apud quos Dodonaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus. 1. [3] Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi praetenduntur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi ac Denselatae, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur excelsitas. [4] in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquae Regiae fons, oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae Thyamis, colonia Buthrotum, maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotiae Acherusia profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia. Molossorum flumina Aphas, Aratthus, civitas Anactorica, locus Pandosia.

(2) [5] Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur, oppida Heraclia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa paeninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita ventorum flatu congeriem harenae adtumulantium, qui locus vocatur Dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos Amphilochicum cognominatum. amnis Achelous e Pindo fluens atque Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.


  • 1  . Διόρυκτος, ( δυορύσσω  ). (πόρος, ὀχετός,   δῶρυξ διωρυχή), Διόρυκτος , , . . , ; ( )  , . .
  • 1327002025 1327002079 1327002024 1327004002 1327004003 1327004004

    , .