|  |



. VII, . 30

. . : 2012, . 3 ( 57119).
. . ( . -).
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

30. (31) 110, , 171, , , . 172 20 173. 174, , , 175, , , , , 176. .

111177 , , , . 178 , . , .

112 . . 179, 180, , , , , 181 . 182, , , , , .

113 ! , , , , , , , 183,   184. , 185 , .

114 . 186 , , , - . 187 , . ́ , .

115 , 188 , , . , , , , , , .

116 , - , , . , , . ? , ? , , ?189

117 , 190, . , , 191, . , 192 . 193. . 194. , , , ( , ) , , .

30. (31) [110] Platoni sapientiae antistiti Dionysius tyrannus, alias saevitiae superbiaeque natus, vittatam navem misit obviam, ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit. viginti talentis unam orationem Isocrates vendidit. Aeschines Atheniensis summus orator, cum accusationem, qua fuerat usus, Rhodiis legisset, legit et defensionem Demosthenis, qua in illud pulsus fuerat exilium, mirantibusque tum magis fuisse miraturos dixit, si ipsum orantem audivissent, calamitate testis ingens factus inimici. [111] Thucydiden imperatorem Athenienses in exilium egere, rerum conditorem revocavere, eloquentiam mirati cuius virtutem damnaverant. magnum et Menandro in comico socco testimonium regum Aegypti et Macedoniae contigit classe et per legatos petito, maius ex ipso, regiae fortunae praelata litterarum conscientia.

[112] Perhibuere et Romani proceres etiam exteris testimonia. Cn. Pompeius confecto Mithridatico bello intraturus Posidonii sapientiae professione clari domum forem percuti de more a lictore vetuit et fasces litterarum ianuae summisit is cui se oriens occidensque summiserat. Cato censorius in illa nobili trium sapientiae procerum ab Athenis legatione audito Carneade quam primum legatos eos censuit dimittendos, quoniam illo viro argumentante quid veri esset haut facile discerni posset. quanta morum commutatio! [113] ille semper alioquin universos ex Italia pellendos censuit Graecos, at pronepos eius Uticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportavit, eandemque linguam ex duobus Catonibus in illo abegisse, in hoc importasse memorabile est.

[114] Sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior Africanus Q. Ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus carmina Vergili cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse sua probavisset. [115] M. Varronis in bibliotheca, quae prima in orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est, unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem dedit. [116] innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si persequi libeat, cum plures una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem? quo potius quam universi populi illius gentium amplissimi testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis? [117] te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum Catilina fugit ingenium; tu M. Antonium proscripsisti. salve primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promovisse quam imperii.


  • 171   (367357 346344 . . .), . , ( 366 361 .) . . .
  • 172 , 436 . . . , . . 338 ., , .
  • 173  - , . , 26,196 .
  • 174 , 389324 . , , . 343 . . 336 . . , . 330 . , , . . .
  • 175 , 384 . . , . , . , 8 ( ). , . 322 ., , , , .
  • 176 .
  • 177 (. 460400 . .)  , 8 . 424 . , , . 20 , . 404 . (Paus. I. 23. 9).
  • 178 (342290 . .)  , , . 100 , , , . 8 . , .
  • 179 , , . 135 . . . (). , , . , . , - , . , . , , , , . .
  • 180  , . , , . : 24 ,   12,   6.
  • 181  , , . , ( )  . .
  • 182 (214129 . . .), , . , . , . . 155 . 500 , .
  • 183 .
  • 184  . Plin. XXXIV. 19.
  • 185 .
  • 186 (. 235183 . .)  , 202 .
  • 187 (7019 . .)  . , .
  • 188 (76 . . .  5 . . .)  , 40 . . . , , . . . , , , , , 17 , 6042 . . . .
  • 189 63 . . .
  • 190 , , 63 . . . (. Plin. VIII. 78). .
  • 191 68 . . . . 400 , , 14 (Liv. Ep. 99; Vell. Pat. II. 32; Dio Cass. XXXVI. 42). , .
  • 192 .
  • 193 (. 10862 . .)  , . , .
  • 194 (. 8330 . .)  , .
  • 1327002104 1327002105 1327002106 1327007031 1327007032 1327007033

    , .