|  |



. VII, . 55

. . : 2014, . 1 ( 180215).
. . ( . -).
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

55. (56) 188 . , . , . , , , , , , ; - , .

189 ? ? ? , ? ? , , ? . , , , .

190, , , ? , , ? , ,   , , . , , ?362 ?

55. (56) [188] Post sepulturam vanae manium ambages. omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem. [189] quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit? quis usus ex iis aut quod sine iis bonum? quae deinde sedes quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum? puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi promisso Democriti vanitas, qui non revixit ipse. [190] quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte? quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento!


  • 362 .
  • 1260010103 1260010104 1260010105 1327007056 1327007057 1327007058