|  |



. VII, . 56

. . : 2014, . 1 ( 180215).
. . ( . -).
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

56. (57) 191 , , . ,   , , , ; , ; , . , , 363.

192 , , , 364, , , , . , 16 365. 366   Θ, Φ, Ξ, Χ, , Ζ, Π, Ψ, Ω, . , 18 , Θ Χ, 367, .

193 , , 1500 368, , . 369, , , , , 7200 , . 370, , 4900 , , . .

194 , , ; . , , , , . 371 , . , , ,   , , 372.

195, , , , , , . , , 373. , , . , , , ,  .

196 ; ; , , ; 374 ; ;   . , , , . 375, , .

197 , , ,  . ,   . , , 376. , , . 377, , 378, , , . 379 .

198 ;   ;   , , . , , , , , ; , ,   ; , , . , , () .

199 ; ; . , ; , ; , , .

200 ,   . 380 . . .

, . 381, , , ; ; ,   ;   .

201 , , , , , . ,   , , 382   ,   ,   . 383 , 384   ; , 385  .

202 ( ) 386 . ; ; , . ,   387. , , ,   388 ,   389,   .

203 , - ; ,   ,   390,   391,   392. , , ,  ; 393,   394, .

204 395,   , ,   396 ,   397 ; ,   398,   . ,   399 400. - 401, 402   403. ,   , , . . 404. 405, 406  ,   .

205 407. : , . 408,   409. 410 ,   411 , , ; 412,   413; ,   414, , , ,  415.

206 416; , . , , , . 417 , ,   , 418 .

207419 , , 420 , 421, ,  422, 423,  . ( ), 424, 425, , ,  , , ,  .

208, 426, , , 427,  . 10 , , , 12 , ,  428, 15  429, , 30  430 40  431, . . 432 ;   ; celes433  ; cercyrus434  .

209 ; 435, 436; ,   ,   ,   , . 437 , 438,   439,   ,   440. . , ; .

56. (57) [191] Consentaneum videtur, priusquam digrediamur a natura hominum, indicare quae cuiusque inventa sint. emere ac vendere Mercurius, vindemiare instituit Liber pater; idem diadema, regium insigne, et triumphum invenit; Ceres frumenta, cum antea glande vescerentur, eadem molere et conficere in Attica, ut alii, et in Sicilia, ob id dea iudicata. eadem prima leges dedit, ut alii putavere, Rhadamanthus.

[192] Litteras semper arbitror Assyrias fuisse, sed alii apud Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas volunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse quattuor hac figura ΖΥΦΧ, totidem post eum Simoniden melicum ΨΞΩΘ, quarum omnium vis in nostris recognoscitur. Aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab Epicharmo additas ΧΖ quam a Palamede mavult. [193] Anticlides in Aegypto invenisse quendam nomine Menen tradit, XV annorum ante Phoronea, antiquissimum Graeciae regem, idque monumentis adprobare conatur. e diverso Epigenes apud Babylonios DCCXX annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis; qui minimum, Berosus et Critodemus, CCCCXC. ex quo apparet aeternus litterarum usus. in Latium eas attulerunt Pelasgi.

[194] Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. Gellio Toxius Caeli filius lutei aedificii inventor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis. oppidum Cecrops a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin. [195] tegulas invenit Cinyra, Agriopae filius, et metalla aeris, utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum, vectem, incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam qua vocabatur Argos Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis aut, ut Theophrastus, in Phoenice; Thrason muros; turres, ut Aristoteles, Cyclopes, Tirynthii, ut Theophrastus; [196] Aegyptii textilia, inficere lanas Sardibus Lydi, fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam Tychius Boeotius. medicinam Aegyptii apud ipsos volunt repertam, alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam et medicamentariam a Chirone, Saturni et Philyrae filio. [197] aes conflare et temperare Aristoteles Lydum Scythen monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas, ferrum Hesiodus in Creta eos qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum invenit Erichthonius Atheniensis, ut alii, Aeacus; auri metalla et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii, Thoas aut Aeacus in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem ex metallis assignat. plumbum ex Cassiteride insula primus adportavit Midacritus. [198] fabricam ferrariam invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hyperbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ichthyocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Cilicis filius, eundem adservare ferula Prometheus; [199] vehiculum cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas vitium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae misceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheniensis, ut alii, Triptolemus; [200] regiam civitatem Aegyptii, popularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris Agraganti. servitium invenere Lacedaemonii. iudicium capitis in Areopago primum actum est.

Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, quos vocant phalangas. clupeos invenerunt Proetus et Acrisius inter se bellantes sive Chalcus Athamantis filius, loricam Midias Messenius, galeam, gladium, hastam Lacedaemonii, ocreas et cristas Cares. [201] arcum et sagittam Scythen Iovis filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt, lanceas Aetolos, iaculum cum ammento Aetolum Martis filium, hastas velitares Tyrrenum, eundem pilum, Penthesileam Amazonem securim, Pisaeum venabula et in tormentis scorpionem, Cretas catapultam, Syrophoenicas ballistam et fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni, testudines Artemonem Clazomenium, [202] equum (qui nunc aries appellatur) in muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellerophontem, frenos et strata equorum Pelethronium, pugnare ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes secundum Pelium montem. bigas prima iunxit Phrygum natio, quadrigas Erichthonius. ordinem exercitus, signi dationem, tesseras, vigilias Palamedes invenit Troiano bello, specularum significationem eodem Sinon, inducias Lycaon, foedera Theseus.

[203] Auguria ex avibus Car, a quo Caria appellata; adiecit ex ceteris animalibus Orpheus, aruspicia Delphus, ignispicia Amphiaraus, extispicia avium Tiresias Thebanus, interpretationem ostentorum et somniorum Amphictyon. astrologiam Atlans Libyae filius, ut alii, Aegyptii, ut alii, Assyrii, sphaeram in ea Milesius Anaximander, ventorum rationem Aeolus Hellenis filius. [204] musicam Amphion, fistulam et monaulum Pan Mercuri, obliquam tibiam Midas in Phrygia, geminas tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion, Dorios Thamyras Thrax, Phrygios Marsyas Phryx, citharam Amphion, ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. septem chordis primum cecinit III ad IIII primas additis Terpander, octavam Simonides addidit, nonam Timotheus. cithara sine voce cecinit Thamyris primus, cum cantu Amphion, ut alii, Linus. citharoedica carmina conposuit Terpander. cum tibiis canere voce Troezenius Ardalus instituit. saltationem armatam Curetes docuere, pyrrichen Pyrrus, utramque in Creta. versum heroum Pythio oraculo debemus. [205] de poematum origine magna quaestio; ante Troianum bellum probantur fuisse. prosam orationem condere Pherecydes Syrius instituit Cyri regis aetate, historiam Cadmus Milesius; ludos gymnicos in Arcadia Lycaon, funebres Acastus in Iolco, post eum Theseus in Isthmo, Hercules Olympiae; athleticam Pittheus, pilam lusoriam Gyges Lydus; picturam Aegyptii et in Graecia Euchir, Daedali cognatus, ut Aristoteli placet, ut Theophrasto, Polygnotus Atheniensis.

[206] Nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit; antea ratibus navigabatur inventis in mari Rubro inter insulas a rege Erythra. reperiuntur qui Mysos et Troianos priores excogitasse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas. etiam nunc in Britannico oceano vitiles corio circumsutae fiunt, in Nilo ex papyro ac scirpo et harundine. [207] longa nave Iasonem primum navigasse Philostephanus auctor est, Hegesias Parhalum, Ctesias Samiramin, Archemachus Aegaeonem, biremem Damastes Erythraeos fecisse, triremem Thucydides Aminoclen Corinthium, quadriremem Aristoteles Carthaginienses, [208] quinqueremem Mnesigiton Salaminios, sex ordinum Xenagoras Syracusios, ab ea ad decemremem Mnesigiton Alexandrum Magnum, ad duodecim ordines Philostephanus Ptolemaeum Soterem, ad quindecim Demetrium Antigoni, ad XXX Ptolemaeum Philadelphum, ad XL Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. onerariam Hippus Tyrius invenit, lembum Cyrenenses, cumbam Phoenices, celetem Rhodii, cercyrum Cyprii. [209] siderum observationem in navigando Phoenices, remum Copae, latitudinem eius Plataeae, vela Icarus, malum et antennam Daedalus, hippegum Samii aut Pericles Atheniensis, tectas longas Thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. rostra addidit Pisaeus Tyrreni, ancoram Eupalamus, eandem bidentem Anacharsis, harpagones et manus Pericles Atheniensis, adminicula gubernandi Tiphys. classe princeps depugnavit Minos. Animal occidit primus Hyperbius Martis filius, Prometheus bovem.


  • 363 , . , . .
  • 364   , I . . ., . 30 .
  • 365  , , , . .
  • 366  , . , , , , , .
  • 367 (. 540450 . . .)  , . . 35 200 . , , . .
  • 368  , , , , . , , , . , , . , , . , ( ). XVIII . . . .: Theocr. XXV. 200; Ovid. Met. I. 668.
  • 369   , . , (Nat. quaes. VII. 4 6).
  • 370  IV . . ., .
  • 371  ; 1556 . . . .
  • 372 .
  • 373 , .
  • 374  , .
  • 375  , , , , , .
  • 376Dactyli Idaei  , - . . . - . .: Cic. De nat. deor. III. 16; Paus. V. 7. 6.
  • 377 (. )  .
  • 378  , . (Vol. 4146) . . (Virg. Georg. II. 139; Ovid. Met. X. 309) .
  • 379  . , , , ,  Ѹ . .: Herodot. III. 115; Strab. II. 120; III. 175; Pomp. Mela. III. 6. 2.
  • 380  565549 . . . , , () .
  • 381   - . , , , : ,   .
  • 382 , , .
  • 383 XXIII .
  • 384 , ,   .
  • 385 , . .
  • 386  .
  • 387  , -. , , .
  • 388  . .
  • 389  , .
  • 390  , , , , , .
  • 391  , . , .
  • 392  , . , , , .   .
  • 393 (. 610540 . .)  , , , .
  • 394  , , . .
  • 395  , - . , . , .
  • 396  , , .
  • 397  , .
  • 398   , . . . Hom. Il. II. 595.
  • 399  , ( ) ( ). . , , . - (    ), . .
  • 400  ( ) , , . .
  • 401   . VII . . .
  • 402 (556468 . .)  , , , , , , .
  • 403 (. 446356 . .)  .
  • 404 .
  • 405  , . ( ) . , . . .
  • 406  , (Leg. VII. 815a).
  • 407 .
  • 408. . . 51.
  • 409 (VI . . .)  , .
  • 410  , , . , (   ).
  • 411  , , .
  • 412  , , , .
  • 413. . . 46.
  • 414 . - , (XXXV. 152), , , .
  • 415 (V . . .)  , . , , , . ( ) , , . , , .
  • 416  , - , 50 -.
  • 417, -.
  • 418  .
  • 419 (III . . .)  , , . (Lyc. 23).
  • 420 (III . . .)  , , , .   , (Cic. Brut. 83; Orat. 67, 69). (Gell. IX. 4; Plut. Alex. 3).
  • 421  . . .
  • 422  . .
  • 423 (III . . .)  . (X. 3. 6).
  • 424   , , . , , .
  • 425  12 , .
  • 426  .
  • 427  Chronoi Peri neson, . . .: Plin. V. 31; Dion. Hal. I. 72.
  • 428 I ,   , 323 . . . 305 . (305283). 285 . II .
  • 429   , . 294 . . . . . 285 . , , , 283 .
  • 430 II   (285246 . .). - . II .
  • 431 IV , III   (221204 . .). 217 . .
  • 432  , .
  • 433Celes  , .
  • 434Cercyrus  , .
  • 435  .
  • 436  .
  • 437  .
  • 438  .
  • 439  , . , , , . . Herodot. IV. 76; Plut. Sol. 5; Cic. Tusc. V. 32. 90.
  • 440  , . .
  • 1327002082 1327002084 1327002086 1327007057 1327007058 1327007059