|  |



. VIII, . 8

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

8. (8) 24 , , . : , , , , . ; - , , , . 25, , , , ; , , , . 26 , , , . 41  , 42 ,  , , ; , . , , - , ; . <> , : , , , , ; .

8. (8) [24] Capti celerrime mitificantur hordei suco. capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui deprehensum solitarium abactumve a grege verberet ferum: quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit. Africa foveis capit, in quas deerrante aliquo protinus ceteri congerunt ramos, moles devolvunt, aggeres construunt omnique vi conantur extrahere. [25] ante domitandi gratia reges equitatu cogebant in vallem manu factam et longo tractu fallacem, cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. argumentum erat ramus homine porrigente clementer acceptus. nunc dentium causa pedes eorum iaculantur alioqui mollissimos. [26] Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo venatu aluntur, propinquas itineri eorum conscendunt arbores; inde totius agminis novissimum speculati extremas in clunes desiliunt. laeva adprehenditur cauda, pedes stipantur in sinistro femine: ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac praeacuta bipenni hoc crure tardato profugiens alterius poplitis nervos ferit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. alii tutiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus intentos defigunt humi longius; hos praecipui viribus iuvenes continent, alii conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagittarum venabula infigunt, mox sanguinis vestigiis secuntur.


  • 41. .
  • 42 .
  • 1327002027 1327002025 1327002022 1327008009 1327008010 1327008011