|  |



. VIII, . 33

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

33. 120 , , , , 170; 171.

(51) , , , 172 , . , , , , , , . 121 , , <> , , . ; , ; , ; , , . , , . 122 ,   ; , - , , , , 173. : , , , , .   . , , ;   ; 174. , .

33. [120] Est eadem specie, barba tantum et armorum villo distans, quem tragelaphon vocant, non alibi quam iuxta Phasim amnem nascens.

(51) Cervos Africa propemodum sola non gignit, at chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentior est Indiae. figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. latera ventri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet. [121] rostrum, ut in parvo, haut absimile suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se viperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cavo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. numquam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumaspicit. [122] ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aëris alimento, rictu terrifico fere, innoxius alioqui. et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; viscera sine splene. hibernis mensibus latet, ut lacertae.


  • 170. .
  • 171 (capra Caucasica).
  • 172Chamaeleonis.
  • 173 , . , ( III 26).
  • 174 ( III 24).
  • 1327002032 1327002031 1327002030 1327008034 1327008035 1327008036