|  |



. VIII, . 37

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

37. (55) 132 182, , , , , . 183    , . , , , , , , : . 184: , .

(56) 133 185: , , , . , . , , , , , -, . 134 , , , , , . , , ; , , , , . - , : , , , .

. , ; , : , , . 135 , , , , : . , ; , , .

37. (55) [132] Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus convecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiterque resident in clunes et binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur.

(56) [133] Praeparant hiemi et irenacei cibos ac volutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos. [134] in desperatione vero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidae postea aquae adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere. [135] ipsum animal non, ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est, si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data: hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus.


  • 182Mures.
  • 183Mures Alpini: , (arctomys marmota).
  • 184, (dipus aegyptiacus).
  • 185Irenaceus europaeus.
  • 1327007024 1327002074 1327002073 1327008038 1327008039 1327008040