|  |



. VIII, . 44

: . . II. ( 75- - 60- ). - : . 44. III. Instrumenta studiorum: 18. , , 2009. . 182208 ( 142229).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

44. (69) 171   , . . , , , ; <> . , , . . 172 , , , , . , , , . , , , , , , . , , , . 173, , , ; , . , , . 240 , 241, . , . 174 , , . , , ; , .

. 242. : . 175 , . , , , - , , , .

44. (69) [171] Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos admovent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. lenta omnia et e vetulis. [172] conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant contraque mulos quos asini et equae generarent. [173] observatum ex duobus diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe, verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. [174] in plurium Graecorum est monumentis cum equa muli coitu natum quod vocaverint ginnum, id est parvum mulum. generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore, indomito animo. sed generator onagro et asina genitus omnes antecellit. onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui. pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos lalisiones appellat. [175] mulum LXXX annis vixisse Atheniensium monimentis apparet; gavisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent.


  • 240 (372287 . . .)  , , ; . , , . , , .
  • 241  . - ( ) .
  • 242  . ;   . ( ).
  • 1327007006 1327007008 1327007009 1327008045 1327008046 1327008047