|  |



. VIII, . 51

: . . II. ( 75- - 60- ). - : . 44. III. Instrumenta studiorum: 18. , , 2009. . 182208 ( 142229).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

51. (77) 205 , ,   . , ; , . , . , , ;   , , , . 206 . ; . ,   ,   . , , 282. , , ,   , , ,   . 207 , . , <>. . < > ; , , , . , , .   , ,   283. 208 , , , , . , , , , , , . 209 , : , . , 284, <> : , . : , .   285, , , , ,   286, : - .

(78) 210 (). , 287 . , , . , , 288: , . , <>: , , .

51. (77) [205] Suilli pecoris admissura a favonio ad aequinoctium vernum, aetas octavo mense, quibusdam in locis etiam quarto, usque ad octavum annum. partus bis anno, tempus utero quattuor mensum, numerus fecunditati ad vicenos, sed educare nequeunt tam multos. diebus X circa brumam statim dentatos nasci Nigidius tradit. implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem aboriendi. remedium, ne prima subatione neque ante flaccidas aures coitus fiat. [206] mares non ultra trimatum generant. feminae senectute fessae cubantes coeunt. comesse fetus in his non est prodigium. suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die VII, bovis XXX. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes fierent, puras negavit. suem oculo amisso putant cito extingui; alioqui vita ad XV annos, quibusdam et vicenos. verum efferantur, et alias obnoxium genus morbis, anginae maxime et strumae. [207] index suis invalidae cruor in radice saetae dorso evolsae, caput obliquum in incessu. paenuriam lactis praepingues sentiunt et primo fetu minus sunt numerosae. in luto volutatio generi grata. intorta cauda; id etiam notatum, facilius litare in dexterum quam in laevum detorta. pinguescunt LX diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur. [208] compertum agnitam vocem suarii furto abactis, mersoque navigio inclinatione lateris unius remeasse. quin et duces in urbe forum nundinarium domosque petere discunt, et feri sapiunt vestigia palude confundere, urina fugam levare. [209] castrantur feminae quoque, sicuti et cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus vulva recisa; celerius ita pinguescunt. adhibetur et ars iecori feminarum sicut anserum, inventum M. Apici, fico arida saginatis ac satie necatis repente mulsi potu dato. neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. hinc censoriarum legum paginae interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita verrina, ut tamen Publili mimorum poetae cena, postquam servitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo inposito.

(78) [210] Placuere autem et feri sues. iam Catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen partes diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Servilius, pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum, quibus non tota quidem cena, sed in principio bini ternique pariter manduntur apri.


  • 282Bidentes ()  .
  • 283 (N. D. II 160) : , , ? , , , [ ] ( . . .: . : . . . ., 1994. . 444).
  • 284,   (27 . . .  37 . . .), . , , , ( !) .
  • 285 .
  • 286 (II . . .), . , .   , , .
  • 287 , 184 . . ., .
  • 288 63 . . . ; . , , . 63 . . . , , .
  • 1327004015 1327004018 1327004019 1327008052 1327008053 1327008054