|  |



. IX, . 10

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

10. (12) 35 , , , , , . , , , , , , , , , , . 36 , , , , , ; ; , ; , , . , 59 .

37 , , , , , . , ,  . , , , , , , , , . . , , , , - 60.

38 61 , , , , , ; , chelium. 62, , , . , . , , , , , . .

10. (12) [35] Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent cumbis. capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae. [36] ferunt et pastum egressas noctu avideque saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu. tum adnatare tacite leniterque singulis ternos; a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. in Phoenicio mari haut ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine.

[37] Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari conchyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae. [38] Trogodytae cornigeras habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos adnant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.


  • 59  . -, .
  • 60 (VIII. 3, 4  ; V. 27  ), , - , , .
  • 61 , .
  • 62 (chelonophagi)  , , (. .  7).
  • 1327004015 1327004018 1327004019 1327009011 1327009012 1327009013