|  |



. IX, . 31

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

31. 96 , , , . , , . , , , 141.

(51) 97 , , , , 142. . , , . ; , . , . , . , , 143. 98 . . , ; , , , . 144 , . . 99 , . , , , , 145. 146. , , , 147. 100 , . , , , . . 148 . , . . , , , , ; , . , , , .

31. [96] vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.

(51) [97] Cancrorum genera carabi, astaci, maeae, paguri, Heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a ceteris cancris distant. in Phoenice hippoe vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili. [98] dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. [99] cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. [100] ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color. circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.


  • 141 , (. . . V. 15. 5).
  • 142, , (. . IV. 2. 1).
  • 143. . . . IV. 2. 2.
  • 144  - (. . . . V. 13. 911) [27. . 8788].
  • 145 , (. . VIII. 3. 6) .
  • 146 , , . XXXII. 55.
  • 147 .: . . XV. 369 .
  • 148  , (. . ).
  • 1327002109 1327007046 1327002025 1327009032 1327009033 1327009034

    , .