|  |



. IX, . 45

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

45. (68) 146 , , , , , , .

. . , , . , , , , . 147 , , , , , , , . . , , . , , , . , , .

(69) 148 : , , , , , , , ,  . , , , . , , , , ; , 179. 149 , , . , , , , ; , , , . , , , ; , . , , . , , . 150 - ; , , , , . , , - . , . (), ; , .

45. (68) [146] Equidem et iis inesse sensum arbitror, quae neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongeis.

Vrticae noctu vagantur locumque mutant. carnosae frondis iis natura, et carne vescuntur. vis pruritu mordax est eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat. [147] alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium attrituque petrae scalpentes pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per . . . quaerit. cum admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem mittit, paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi.

(69) [148] Spongearum tria genera accepimus: spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt. [149] vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos. [150] adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.


  • 179 (. . V. 14. 2). . (αἴσθησιν), (intellectum).
  • 1327002092 1327002094 1327002095 1327009046 1327009047 1327009048