|  |



I, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8

16. (1) , , 61, , , , , . (2) , ; , , , , , . (3) , , , , , , , , , 62.

(4) , , - ,   , , ; , , . (5) , . , , 63 , . (6) ,  ,  , , , . , , 64, : (7) : , . , , , . .25 . (8) , , , .

16. his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestatas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. [2] Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. [3] deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem.

fuisse credo tum quoque aliquos, [4] qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque, sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. [5] et consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in contionem prodit. [6] Romulus inquit, Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obvium dedit. cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset, [7] abi, nuntia inquit Romanis caelestes ita velle; ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse. haec inquit locutus sublimis abiit. [8] mirum, quantum illi viro nuntianti haec fidei fuerit quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide inmortalitatis lenitum sit.


  • 61   .
  • 62 , - (parens urbis), , , . ,   , , .
  • 63 ( ) , , , , , .
  • 64 ( , ).
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000117 1364000118 1364000119

    , .