|  |



I, . 33

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

33. (1) , . , , , , (2) ,     , , 105. , . (3) , ; , . (4) 106,   : , , , . (5) , , , , ; , 107  . (6) 108   , , - . ,     , .41 . (7) , , .

(8) , , , 109, . (9) , . 110, , ; 111; .

33. Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus Politorium, urbem Latinorum, vi cepit secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, [2] et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani inplessent, Aventinum novae multitudini datum. additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. [3] Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant Prisci Latini; eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. [4] postremo omni bello Latino Medulliam conpulso aliquamdiu ibi Marte incerto varia victoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. [5] ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes.

[6] Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solum, sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, [7] haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. [8] ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum discrimine recte an perperam facti confuso facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur. [9] nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque: silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretrii amplificata.


  • 105, , 49 . . . (. , . 138). .
  • 106  - .
  • 107  , . , - .
  • 108  () . . , , , .
  • 109 (Carcer Mamertinus) , . . , , ; .
  • 110   , , .
  • 111 . , , 22  IV . . ., - . , , , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000134 1364000135 1364000136

    , .