|  |



I, . 35

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

35. (1) ; . . , , , (2) , , . , , , , . (3) , , , ( ), :     , , , , , (4) , , , , . , , , . (5) , , , , . , . (6) , . - , , , , , 116. , , .43 , ; , , , . (7) ; , , , , , . (8) , 117. 118, . (9) , . , . , , , 119. (10) ; 120 .

35. regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. iam filii prope puberem aetatem erant. eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent; [2] quibus indictis sub tempus pueros venatum ablegavit. isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos conpositam: [3] cum se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis non petentem in regnum ultro accitum: [4] se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius, qua civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse; [5] domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. [6] haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. ergo virum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant.

bellum primum cum Latinis gessit [7] et oppidum ibi Apiolas vi cepit praedaque inde maiore, quam quanta belli fama fuerat, revecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit. [8] tum primum circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est. loca divisa patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent; [9] fori appellati. spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. ludicrum fuit equi pugilesque, ex Etruria maxime acciti. sollemnes, deinde annui, mansere ludi, Romani magnique varie appellati. [10] ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.


  • 116 , - . , , 616578 . . .
  • 117 (Circus Maximus), , . . .
  • 118 194 . . .,   67 . . .
  • 119 () (, 326 .), , . .   - (  ).
  • 120 193 . . . . .   .
  • 1345960257 1327007025 1327007039 1364000136 1364000137 1364000138

    , .