|  |



I, . 42

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5

42. (1) , . , , . (2) : .

    ( ) 132. (3) , ; , , .

(4) , , , , , .48 . (5) 133  , , , , , . , ,   .

42. nec iam publicis magis consiliis Servius quam privatis munire opes et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, iungit; [2] nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret.

peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus iam enim indutiae exierant aliisque Etruscis sumptum. [3] in eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit.

Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, [4] ut, quem ad modum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. [5] census enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit vel paci decorum vel bello.


  • 132 (   III, 57) . , , , , ( ).
  • 133 ( . censere  ) , , ( ), . . ( )   (. . 92 . IV),   .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000143 1364000144 1364000145

    , .