|  |



IV, . 41

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

41. (1) , - , , - . (2) , , , , , : , . (3) , , . (4) , , . , , , , . (5) , , , , - . (6) , , , , , , , , , . (7) , , . . , , , , , , . (8) 91. , , . (9) , , . (10) , , , 92. , , , , , , . , , , , , 93 , 94.

41. adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno laeta. [2] quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret. [3] itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda magnis quoque animis atque ingeniis essent; sed quod viderit referre posse. [4] vidisse autem se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem. [5] postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen, nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. [6] exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; [7] nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse. precantemque deinde, ne se fessum labore ac volneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimissum. [8] cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere. [9] paulo post in urbem est ingressus consul, non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. [10] maestae civitati ab re male gesta et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur. [11] T. Quinctium collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt. [12] profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.


  • 91 ( ) ( , IV, 16). .
  • 92, , 273 ( - 327- )  , IV . . . (. . 100 ). ( ).   .
  • 93   471, 468, 465, 446, 443 439 . . .
  • 94 .
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000442 1364000443 1364000444

    , .