|  |



I, . 49

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

49. (1) 146, : , , ; (2) , ; , , , , ; (3) , , , , . (4) , , , . , , , , (5) , .54 , , . (6) , , , . (7) , :   ,  , , . (8) , , , . (9)   , , 147,  , .

49. inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, [2] primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit; [3] neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. [4] eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset. quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat perque eam causam occidere, [5] in exilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos, sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. [6] praecipue ita patrum numero inminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur. [7] hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit; bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus fecit diremitque. [8] Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum, sed adfinitates quoque iungebat. Octavio Mamilio Tusculano [9] is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.


  • 146 ( : 534510 . . .) , , , , , . . . . Superbus , , .
  • 147  , , 25  - . , () (). , , (, 116L.).
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000150 1364000151 1364000152

    , .