|  |



I, . 52

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6

.56 52. (1) , , , , , : (2) , , , , , , (3) , , ( , ). (4) , . , , , . , , . (5) , , , , . (6) , , , , , , , , , , 150. , .

52. revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit: [2] posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur, quo ab Tullo res omnis Albana cum coloniis suis in Romanum cesserit imperium; [3] ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere, ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur, quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut expectent aut patiantur. [4] haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat, ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et Turnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. [5] ita renovatum foedus indictumque iunioribus Latinorum, ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. [6] qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere, ne ducem suum neve secretum imperium propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita geminatis manipulis centuriones inposuit.


  • 150 (  . , . 34 . II) . , - , - .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000153 1364000154 1364000155

    , .