|  |



II, . 61

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

61. (1) [470 .]    - , - . (2) , , , 120, . (3) , , , . (4) , : , , , , .

(5) , , , , . , , , , . (6) .114 , ,   -, -. (7)   , , ; , , , , , . (8) , , , 121. (9) , , : , , .

61. turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui, [2] acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. [3] numquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. [4] patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. unus e patribus, [5] ipse Ap. Claudius, et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. [6] idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. [7] semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. [8] haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen, quam prodicta dies veniret, morbo moritur. [9] cuius cum laudationem tribuni plebis inpedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audierat, et exequias frequens celebravit.


  • 120. . , .
  • 121 (IX, 54) : .
  • 1344010030 1344010031 1327009026 1364000262 1364000263 1364000264

    , .