|  |



III, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

11. (1) . , , . - , . (2) , ; , , .

(3) , , , , , , , . (4) , , , . , , .

(5) , - .

(6) . , , , , . (7) , , . . (8) , ; .127 , , , , .

(9) , , , , 23, . , ; , . (10) , : , , . (11) , . . (12) : , , ? (13) ! , . , , , , , ! , , .

11. at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta. [2] quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes, et manu obtinendum erat, quod intenderes.

[3] quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. [4] initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri haud sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset. [5] multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.

[6] Caeso erat Quinctius, ferox iuvenis, qua nobilitate gentis qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua non manu, promptior in civitate haberetur. [7] hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. [8] hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse. [9] tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello. [10] accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre. [11] ibi multa saepe ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium. [12] tamen legi resistebatur. et A. Verginius identidem plebi: ecquid sentitis iam vos, Quirites, Caesonem simul civem et legem quam cupitis habere non posse? [13] quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat. exspectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et audacia regnantem videtis. adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.


  • 23. . , ( ), , , caput  . ( ). .
  • 1344010004 1327009047 1327009060 1364000312 1364000313 1364000314

    , .