|  |



III, . 35

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

35. (1) , , , (2)   , , , ,  , , . (3) , , - . , . (4) , : , , , (5) , , ,   , , . (6) , ; , , , . (7) , .     . (8) , , , , .

(9) , , , , , , , , , , , (10) , .146 , . (11) , , , , , , , 67.

35. postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, [2] tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes. [3] demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. nescires utrum inter decemviros an inter candidatos numerares. [4] propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat. criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, [5] ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet: [6] apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore: nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse. [7] propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. [8] ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi et id ipsum pessimo exemplo nemo unquam fecisset. ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit, [9] deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, [10] nequaquam splendore vitae pares decemviros creat, se in primis, quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat. [11] creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius Q. Fabius Vibulanus Q. Poetelius T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M. Rabuleius.


  • 67 , (.: . , II, 63) .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000336 1364000337 1364000338

    , .