|  |



III, . 68

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

68. (1) , , , - , (2) , , , , , ! (3). : , , ! ? ? . ? (4) ? , , , . . (5) - -, ,   , ? , , . (6) , , , , , , , , , , , , , , , , ; , . (7) , , , , . .174 , , , , , . (8) , , - , , , . (9) , , , , . , , , . (10) , , , , , . , , , , , , ? (11) , , , , , , . (12) , , , (13) , , .

68. agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleveritis principibus, iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, [2] aut si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta. [3] at enim communis res per haec loco est peiore; ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid tandem? privatae res vestrae quo statu sunt? iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur. [4] quid est tandem domi unde ea expleatis? tribuni vobis amissa reddent ac restituent? vocis verborumque quantum voletis ingerent et criminum in principes et legum aliarum super alias et contionum; sed ex illis contionibus nunquam vestrum quisquam re, fortuna domum auctior rediit. [5] ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas privatasque? a quibus semper non vestra virtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis. [6] at Hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis: nunc oneratum vestris fortunis hostem abire sinitis. [7] haerete adfixi contionibus et in foro vivite: sequetur vos necessitas militandi quam fugitis. grave erat in Aequos et Volscos proficisci: ante portas est bellum. si inde non pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in domos vestras vos persequetur. [8] biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sedemus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti nec cernentes ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum. [9] his ego gratiora dictu alia esse scio; sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. vellem equidem vobis placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse, qualicumque erga me animo futuri estis. [10] natura hoc ita comparatum est ut qui apud multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil praeter publicum commodum videt; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis. [11] concitati aut honori aut quaestui illis estis, et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se quam nullius duces esse volunt. [12] quarum rerum si vos taedium tandem capere potest et patrum vestrosque antiquos mores voltis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso, [13] nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem quo nunc vos attoniti estis transtulero.

1327002021 1327002022 1327002023 1364000369 1364000370 1364000371

, .