|  |



III, . 71

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

71. (1) , . (2) , , - , . (3) , . , , , , , : , , , , . (4) , ; , . (5) , , , , . (6) , .177 , , , , ( ), . , , , . (7) , , , . , , , . (8) , , , , , . .

71. victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit. [2] Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in vicem cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere. [3] cum ad causam orandam venissent, concilio populi a magistratibus dato magna contentione actum. iamque editis testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et si licet inquit, consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar. [4] cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat. [5] tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae vellet Scaptius diceret. [6] ibi infit annum se tertium et octogensimum agere et in eo agro de quo agitur militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. eo rem se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre, [7] agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. mirari se quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius nunquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent. [8] sibi exiguum vitae tempus superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret. magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000372 1364000400 1364000401

, .