|  |



IV, . 1

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6

. I, . 178 1. (1) . [445 .] , . (2) 1, 2. , , , , (3) , ,  , , , .

(4) , ( ), , - 3: , , . (5) , , , , , . (6) : , , ; , , , . .

1. hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. fuit annus domi forisque infestus. nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, [2] qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi; [3] id vero si fieret, non volgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. [4] laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant. [5] his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. [6] tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus: nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum; nunquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque essent plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.


  • 1 (445 . . .) . , , , , . .: . , II, 63: , , , ( ) (. . . ). : (.: IV, 4, 8, 12).
  • 2 , . , , , . , , (.: IV, 4, 11).
  • 3  , . .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000402 1364000403 1364000404

    , .