|  |



IV, . 28

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

28. (1) , . , ; (2) , , , , . (3) , , , , , , , : (4) , , ?! , , , ? , ? , ? ! (5) , , , , , ! , . ,   . (6) , , , . . (7) . . (8) , , , , , , .

28. et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat; [2] dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque. [3] circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce [4] Hic praebituri inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? An deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. [5] hac, qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum! non murus nec vallum sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis. [6] haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem, donec dictator pedem iam referentibus suis advenit, eoque omne proelium versum est. [7] uni viro Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque volnera, multa passim caedes est. iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. [8] unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum equo femur, non bracchium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.

1327002012 1327002013 1327002021 1364000429 1364000430 1364000431

, .