|  |



IV, . 27

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

27. (1) . ,   , , , , (2) 72 , , . (3) , ,   ,   73. (4) , , . (5) , , , , - .

(6) , , , . , , . (7) , , , : , . (8) , , , . ; , , , . (9) , , , . (10) , .201 , . , : , ́ , . (11) , , , , , , . (12) , , , .

27. haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris moraretur, dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit, [2] profectusque ab urbe diviso cum Quinctio consule exercitu ad hostes pervenit. [3] sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt. [4] ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant. [5] nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a levibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim eventu certaminum suos praecipere. [6] itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis eventus committunt. clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. [7] ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmant, pars corona vallum cingunt. [8] in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit unde ex necopinato aversum hostem invadat. [9] Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia, quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit; [10] illud eximium consilii animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. [11] qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent. [12] inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.


  • 72.: . 119 . I.
  • 73, , .   , ; .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000428 1364000429 1364000430

    , .