|  |



IV, . 36

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5

.208 36. (1) , , - . (2) 84, , 85 . (3) , , , ; (4) . (5) , , . ,   .

36. huius generis orationes cum adsensu auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem. [2] agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes et vectigali possessoribus agrorum imposito in stipendium militum erogandi aeris. [3] captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum patres clandestina denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi [4] ut quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur. [5] profecti Ap. Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus iis, qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re quod contenderent, fuit.


  • 84 (ager publicus)  , . -. , . , ( ). II . . .
  • 85, , . , , 406 . . . (.: IV, 59, 11 ).
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000437 1364000438 1364000439

    , .