|  |



IV, . 39

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

39. (1) , , , , . (2) , , , , ; (3) , , , , . (4) , , , , , , . . (5) , , , . , . (6) , , .210 , , , . (7) , , , , , , , . , , . (8) , , , , , , . (9) , , , , , , , , , , , .

39. et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, donec impetu inlati ab suis excludantur. [2] quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae [3] cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. [4] diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit. [5] consul quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit. [6] nox incertos diremit; tantusque ab imprudentia eventus utraque castra tenuit pavor ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent. [7] tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit fugerunt. [8] Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat. [9] ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

1344010004 1364000321 1327009047 1364000440 1364000441 1364000442

, .